Anton Martin Schweigaards Barndom og Ungdom/Rektor Ørns Testimonium for Schweigaard
Rector Scholæ Skienensis
Canutus Ramshart Ørn Collegio Virorum, qui Universitatis Christianiensis rebus prospiciunt, amplissimo S.
Haud paucos adolescentes, parentibus praematura morte ereptis, præ ceteris, qui de fortunis præsidiisque suorum temere glorientur, eminere, sat multis omnium temporum confirmatum est testimoniis, ad quae luculentum adjiciunt exemptum lætissimi, quos in litteris fecit progressus
qui variis procellis per pueriles annos huc illuc jactatus decimo quinto demum ætatis anno hunc qualemcunque scholae nostræ portum subiit. Uti in arboribus generosia semina jam latent, quæ pullulent, nec in dispar genus abeant, ita in geniis excelsioribus, quae providentia divina reipublicæ aliquando utilia proponit, ea jam insita videntur, quae postea nullis impedimentis neque retardentur, neque exstirpentur; id quod in Nostro factum facile intelleximus.
Egregius, quem his commendatum volumus, juvenis, dura admodum adolescentiae habuit initia; adflicta enim re familiari, ceteri propinqui, quorum in tutelam puerulus, utroque parente orbatus, venerat, eum artificiorum, quæ meritoria dicit Seneca, nescio cui destinaverant; avia autem ipsius materna, matrona honestissima, præsentique fortuna animum sortita majorem, cum a peritissimis ingeniorum spectatoribus didicisset, ingenium adolescentulo esse ejusmodi, quod facile, quæ traderentur, caperet, essetque discendi vehementer cupidum, nihil duxit antiqvius, quam ut nepos, quem tenerrimo amplectitur amore, litteris imbueretur humanioribus; qua quidem in re generosæ huic matri exemplo maximopere laudando præiverat strenuus erectiorisque mentis filius, quem, jam ante ancipiti sat numerosæ prolis cura constrictum, quo minus, quæ præclare coeperat, ab ipso profligarentur, et ad eum, quem sibi proposuerat, finem perducerentur, mox ingruens, quae tot apud nos præstantissima repressit conata, temporum impedivit iniquitas.
Eximium certe nulloque pretio pensandum ex ipsis, quae attigimus, impedimentis ad Nostrum redundavit bonum, animas confirmatus, vix ullis unquam fortunæ vicissitudinibus frangendus. Excitatus enim est in eo, dum se a laudabili quovis conatu repelli animadvertit, libertatis sensus, quem vix posthac exstingui, patietur.
Multæ sunt mentis animique dotes, quibus lectissimos Musarum alumnos, nominis hujus honore dignos, oportet esse ornatos. Adsit, necesse est, vivida illa ingenii vis, qua quidquid in re quapiam verum, pulchrum, sublime ac singulare inest, statim percipias; adsit non mediocre discernendi acumen, quo quid ad opera, quæ susceperis, peragenda pertineat, seligere, cetera omnia seponere, scias; adsit acutior judicandi vis, qua rei cuique justum statuas pretium; adsit linguas stilique facilitas, qua animi sensa ita exprimas, ut in aliis idem fere animorum motus, quo ipse agitaris, existat.
His reliquisque, quæ rarissime in uno junctæ deprehenduntur, diviniusque illud ingenium, quod doctæ istæ sorores sibi expoliendum præoptent summoque suo dignentur favore, Nostrum benigne instructum ac magnifice exornatum, mox comperietis. Quidquid Ipsi apud nos tradebatur, semper avidissime arripuit, traditaque diligentissime recoluit; quidquid exigebatur, accuratissime reddidit; quidquid injungebatur, exsequi strenuissime annisus est, ut nec animi vigorem, nec ingenii celeritatem, nec studii ardorem, nec obsequii alacritatem in eo unquam desideraverimus, quibus accedit ea vitæ castitas, tanta morum constantia, tam fervidus excellendi impetus, tamque incredibilis laboris patientia, ut ingenue profiteamur, nos, quem cum eo comparemus, ex tot, quibus inter discendum opem tulimus, alumnis habuisse neminem, nec, si hic ad scholas Vestras parum praeparatus visus fuerit, id nobis crimini esse vertendum diffiteamur.
Haud facili ea via et compendiaria, quam plerorumque adolescentum levitas ac socordia sequitur, ad civitatis academicæ honores contendit, sed severa lege profecit Antonius noster. Inde præstantissimorum veterum recentiorumque scriptorum diligentissima lectione juvenile ingenium finxit et formavit, linguarum historiarum, matheseos ceterarumque, quæ in Gymnasiis superioribus potissimum coluntur, artium studia, summa tractavit assiduitate; neque enim Ille, qui tot tanti ingenii stimulis concitatur, sustentaturque fulcris aliam studiorum rationem inire potuit, quam quæ, licet non parum laboris admixtum haberet, nec facilitatis specie blandiretur, sola recta esset, uberrimumque utilissimorum fructuum proventum polliceretur.
Quæ cum ita sint, Vos, viri amplissimi, summopere rogamus, ut studia egregii hujus optimæque spei juvenis, quæ Vestra est humanitas et alendi juvenilis ingenii cura, omni modo amplexemini, et, si quando præsidiis vitæ indiguerit, illum beneficiis Vestris, quam benignissime augeatis.
Strenuam alumni hujus virtutem præmii exsortem esse noluere, vigilantissimi scholæ nostræ inspectores: Abituro illi, qui quod non ante fuerat, unde daretur praeter gratuitam institutionem nihil quidquam acceperat propter insigniores ipsius profectus ex ærario scholastico LXXX thaleros quam liberalissime attribuere.
Scr. et sign. idibus Juliis Ao Xti
MDCCCXXVIII.
(L. S.)