Anton Martin Schweigaards Barndom og Ungdom/Schweigaards latinske Brev til Pastor Koeppen af 29de Marts 1828

Fra Wikikilden
Hopp til navigering Hopp til søk
III.
Schweigaards latinske Brev til Pastor Koeppen af 29 Marts 1828.
Magister optime summaque pietate colende!

Ex silentio, quod nunquam rupturus videris, siquid conjicere licet, literarum me, dum taces, negligentiæ arguis. Quam quidem culpam, neque eandem omnino immeritam, quo facilius a me amolirer, etsi plura, quæ afferrem, habebam, tamen, cum, quæ ex præteritis minus grata viderentur oblivione obrui, quam futuris svavitatem et dulcedinem detrahi mallem, omnem ejus rei mentionem abjiciendam prætereundamque existimabam; sic Tibi gratius fore ratus, si, quæ quondam deliquerim, assiduitate posthac et constantia scribendi resarcirem.

Circumspicienti autem mihi literas daturo, quænam potissimum scribenda viderentur, non larga undique copia et quasi materies affluebat. Namque cum nemini hic Tecum usus familiaritasque intercedat, neque sane nostra terra, utpote nec naturæ ubertate, nec artium flore neque denique doctorum hominum copia cum felicissimis conferenda, memorabile quidquam et scitu admodum dignum exhibeat, mimm non erat haud multa, quæ Tua scire interesset juvaretque, occurrere. Memor autem vulgaris sententiæ (quæ tamen, an de meis semper epistolis recte afferri possit, dubito) longissimas quasque literas gratissimas esse a re haud abfore arbitrabar, si quemdam, veluti latiorem exspatiandi campum mihi sumsero. Tum enim fore confidebam, ut et pristinum silentium harum literarum amplitudine, ne dicam loquacitate compensando Tecum rursus gratiam inirem et imago mei plenior justiorque cogitatione Tua effingeretur atque diutius lætiusque animo Tuo adhæreret, certe aliquamdiu obversaretur. Sicut mihi est persuasum, me, etiamsi justo plus de sorte mea studiorumque ratione dixisse Tibi fuero visus, ob ea, quæ jam supra sunt memorata, paratiorem facilioremque veniam esse impetraturum. – Sed ad rem transeamus.

Quadriennium fere interlapsum est, ex quo, relicta Frisia domoque Tua, patrium larem repetii, neque quidquam – quæ quidem optanda maxime et expetenda hominum sors mihi semper est visa – quod memoratu magnopere dignum sit, hoc temporis intervallo mihi accidit. Nam semestri domi transacto nuperrime tum institutæ Skiensis scholæ discipulum me exceptum fuisse, non ignoras, ubi tum, cum hæc scribebantur, agebam, tribus post mensibus in Universitatem abiturus.

Est sane, quod mireris, me, jam antea quibusdam disciplinis leviter imbutum et quasi tinctum, atque ea jam ætate – quippe vicesimum annum agentem – qua negligentius fere, modo citius ad eventum properare soleant, tres amplius annos in schola atque literarum vestibulo consumpsisse, præsertim si, a literarum studio me numquam abhorruise neque nunc abhorrere, memineris. Quam rem ingenii tarditati omnem tribuendam cenceas nolim, cum et multas et alias longe (sic) hujus moræ causas afferre liceat; ita, ut non turpi differendi temporis necessitate me tardatum, verum voluntate atque honesto remanendi concilio adductum adeundæ Academiæ terminum prolatasse Tibi patefiat. Namque cum hæc sit nostræ universitatis ratio, ut neminem, nisi qui antea severiori se examini subjecerit atque præcipuamm et linguarum et, quas vocant, scientiarum tirocinia posuerit, civem excipiat, fit, ut qui ingenium bene præparatum literarumque cultu quasi subactum et expolitum afferre cupiat, ei, etiamsi naturæ dotibus non fuerit destitutus, haud exiguum in literis temporis collocandum longaque more devoranda sit. Accedit his, quod, cum acri – neque enim est dissimulandum – eodem tamen honesto excellendi studio ardeam, neque quidquam magis horream, quam in turpem et indecoram mediocritatem detrusum, nihil egregii conari, ad nihil, quod ultra vulgaria assurgat, adspirare audere: literas omni pectore imbibendas existimavi easdemque ita in succum et sangvinem convertendas, ut graviori cuicunque negotio obeundo et difficiliori muneri suscipiendo idoneus haberer. Quod quidem propositum haud scio an umquam sim assecuturus; nam quo acrius mentis vires intendo, eo clarius pervideo, quam multa, quibus exstantiora fere ingenia ornata esse soleant, mihi deficiant et fortasse in omne posterum tempus sint defutura. Hi autem conatus qualemcunque habituri sint eventum, sedulam, quoad siverit facultatum ratio, literis operam navasse, me quidem numquam profecto poenitebit. Te enim, qui prima studia rexisti eorumque svavitatem tamquam mihi propinasti, non latet neque latere potest, me, ipsarum literarum amore captum, admiratione perfusum, haudquaquam autem ditioris emolumenti vel splendidioris conditionis spe permotum hanc, quam nunc persequor, viam ingrediendam credidisse.

At de studiorum ratione pauca dicenda erant. Quamvis ad omnium, quæ humanitatem juvant disciplinarum cognitionem familiaritatemque me adduci cupiam, in iis tamen, ad quas tractandas atque recolendas fert animus, longe me feliciores progressus et lætiores fecisse video. Nullum quidem, quod ad me pertinet, literarum genus neglexisse mihi videor, sed Græcam linguam mathesinque puram præcipuo et amore et successu sum amplexus.

Neque poenitet fateri, ex studio, quod in Græcis literis posui, etiamsi nihil nisi Homerum legere contigisset, satis et bonæ frugis et ingenuæ oblectationis me percepisse. Cujus carmina, quotquot ætatem tulerunt, quamquam per hosce duos annos universe uno tenore semel, iterum sæpiusque ita perlegi, ut nihil fere animum effugere posse videretur, tamen, quotiescunque vel Iliada vel Odysseam in manus sumserim, mirabili quadam, quasi novitatis dulcedine oblector divinoque immortalis vatis ingenio abripior. Cui rei tribuendum est, quod mihi minus placent præcipui latinitatis scriptores et ligatæ et solutæ orationis, ideoque in ipsis legendis segnius versatus sum. Neque enim negandum est, ne Horatium quidem ipsum, quem, aliorum magis consilio ductus, quam animi propensione perpulsus diligentius perlustravi, non proinde, atque ex doctissimorum hominum judicio exspectari par est, me juvisse. Cum autem, ne in latinis literis plane hospes manerem, sedula et pæne quotidiana lectione opus esset, ad recentiores latinitatis scriptores confugi, quippe quos ad parandam quandam in scribendo facilitatem haud parum conferre autumarem. Inter hos, data optione, Wolfii et post eum Ernestii scriptis primas semper detuli, siquidem et rerum argumentum ad legendum, et orationis castitas ad imitandum invitare videbatur.

Ex matheseos autem studio, quod studiorum quasi caput esse supra jam memoravi, præterquam quod ad alendas firmandasque naturales mentis facultatis multum valet, multiplicemque tam usum quam voluptatem provectiori utique præbet, hoc quoque ad me commodum redundavit, quod ad dialectices metaphysicesque initia rite percipienda facilior via patuit; utpote ad quas hocce anno, nullo præeunte magistro, magna cum animi alacritate incubuerim. Præterea in elaborandis omnis generis thematibus haud paulum operæ consumsi, neque id omnino perdidisse mihi videor; qua exercitatione, si quidem accedit multa elegantium librorum lectio, nihil vel ad acuendum ingenium efficacius, neque[1] ad excitandum eum, qui animo cujusque natura insidet, pulchri justique sensum excitandum (sic) fructuosius cogitari potest. Ejus modi autem scriptiunculas latine componere a nostri temporis indole omnino abhorret; nam qui latine scribunt, cum orationis semper sollicitudine districti teneantur, rebus, quas sibi scribendas sumserint, vacuum, ut opus est, animum intendere nequeunt. Cujus rei ratione habita, patrio sermone longe sæpius, quam latino, si quid veritatis inquirendæ causa scribendum esset, usus sum; ita ut argumenta historica latine philosophica vernacule tractarem. Ceteris literarum disciplinis, etsi dispari successu studui, tamen non vana jactasse mihi videbor, si in nulla non progressus nec eos contemnendos me fecisse Tibi affirmavero; nisi forte earum numero Franco-Gallica lingua excipienda sit, ut cujus, modo ne legendi facilitas deperderetur, ceteram curam abjeci. Germanica autem lingua quamquam omni, ut fere fit, loquendi occasione ademta, ne oblivione obliteretur, non est, quod verear, cum, quae mihi olim ipsius fuit familiaritas, eam tam sedula lectione tuear conservemque, ut vix unus dies agatur, quin Germanice quid scriptum legam; propterea quod eæ sunt nostræ literaturæ angustiæ, ut non minima librorum pars ex ampla, ne dicam nimia, Germaniæ copia petenda sit. Neque facile apud nos reperitur, quin, modo ne ingenium habeat omnino rude atque incultum, ea Germanicorum literarum notitia instructus sit, qua, quidquid occurrat, legendo intelligat; haudquaquam a loquendi facultate ita paratus.

In præsidiis literariis, quibus me video cumulatum, non ultimo loco ponenda est hæc oportunitas, quod ad optimos fere quosque varii argumenti libros aditus liber patet; ex quo commodo, quantum utilitatis ad me pervenerit, dici vix potest. Licet enim legendi materies eum haud facile deficiat, qui literas graviter persequendi desiderio flagret, elegantiorum tamen et accuratiorum librorum penuria studium retardari progressumque impediri, quis est, qui neget? Est autem huic scholæ bibliotheca, neque ea sane admodum ampla verum tamen, ut nuperrime liberaliter instituta, præstantissimis omnis generis librorum referta; neque mathematico geographicuque apparatu destituta.

Longe autem pluris faciendum est, quod mihi contigit magister, quo humanior, liberalior doctiorque ne cogitatione quidem fingi posse videtur; qui cum integerrima morum sanctitate tam singularem conjungit docendi dexteritatem, ut utra utram magis admirere, ambiguas (sic); in quo cum humanitate severitas adeo permixta est et quasi confusa, ut quo justiorem hæc incutiat verecundiam, eo teneriorem amorem instillare illa deprehendatur. Nam cum omnem vitam fere hucusque in universitate Havniensis (sic) colendis literis juvenibusque instituendis impenderit, tanta nunc, quod sibi demandatum est, munere fungitur religione, ut non solum cura atque adhortationibus ad virtutem effingere enitatur eorum animos, qui ipsius tutelae concrediti sunt, verum, etiam ubi opus sit, suis opibus liberaliter adhibendis aliorum necessitatibus subvenire non dubitet. Cujus quidem in me tot ac tanta existunt merita et beneficia, ut dum justo præconio celebrare cupiam, ne minuam ac deteram, verear. Ceteri autem qui in hac scholæ docent – sunt enim quinque – ii, ut vel doctrina in suo quisque genere vel docendi successu minime contemnendi sunt, ita non præcipuam quandam laudem jure suo sibi assumere queunt, quippe quorum plerique non multis abhinc annis studiorum curriculum absolverunt, neque adeo iis jam annis sunt, ut egregii quidquam præstare possint.

Quæres autem, provideo (sic), cuinam literarum generi me sim daturus quasque vitæ rationes amplexurus; cui interrogationi, quid respondeam, dubius atque incertus pendeo: si quidem eam rem diu multumque animo sæpius agitavi, neque a me potui impetrare, ut certum inirem consilium. Sunt enim hic, sicut fere ubivis, tria disciplinarum genera, quorum unum certe, qui futuris prospicere velit, eligendum est; theologia, jurisprudentia, medicina. Nescio autem quod (sic) sit, cur theologiæ me numquam conciliare potuerim; quare ea utique abstinendum est, quippe ad quam, nisi qui ejus studio et amore fertur, accedere nefas habendum; medicina cultores suos haudquaquam auream spem concipere sinit, cum plures ferme sint candidati, quam qui promtum ac paratum locum exspectare possint – neque sane equidem id iam gravate, propterea quod, si unquam quadam animi propensione ad eam inclinabar, ea nunc voluntas refrixit si non exstincta est. Ita nihil reliquum esse videtur, nisi ut vafro juri operam navem, a quo etsi fortasse non abhorreo, neque tamen cogitatione magnopere delector. Pertinet quidem ad nos notum illud:

„Dat Galenus opes, dat Justinianus honores"

idque adeo, ut quod de utroque dictum est, ad unum Justinianum commode transferas; quippe cum ea sit summi imperii forma, ut, etsi Norvegia regiam agnoscat potestatem, gravissimarum tamen rerum administratio stet penes populi concilium, quod tertio quoque anno ex principibus civitatis, præcipue magistratibus conficitur. Quibus accedit, quod, sublata ex auctoritate publice omni nobilitate hereditaria, confusoque omni nobilium ignobiliumque discrimine, nulli non, etiam obscuriore loco nato, ad summos honores et ambiendos et capessendos liber aditus patet; ita ut, nisi fraus aliqua aut gratia virtuti obicem opponat, meritorum sola et ingenii ratio habeatur. At hæc quomodocunque se habeant, usum, quam praxin dicunt, adeo insito quodam fastidio adversor (sic), ut, si qua siverint vitæ rationes, soli rerum cognitioni vel percipiendæ vel aliis tradendæ me totum sim daturus; quippe unde et veram animi tranquillitatem et solidam, quoad ejus homini tribuitur, felicitatem me nacturum esse non spero tantum, sed confido. Nam externæ res et sensibus blandientes, quas, obstructa rationis luce, cæcorum fere instar venamur, quæque, ut cum Spinoza loquar, ad hæc tria commode rediguntur: libidinem, divitias, honores, quam sint fluxæ et fallaces, hoc ipso triennio, quod pro naturali meo studio a celebriore hominum coetu sejunctum transegi, ex sedula et mei ipsius et universæ rerum naturæ contemplatione mihi videor et planissime perspexisse et ad voluntatem regundam transferre voluisse.

Sed haec hactenus. Ceterum quod ad me meosque adtineat, vix habeo, quod scire operæ pretium sit. Postremis hisce annis, quod omnibus fere, qui vitam agunt sedentariam, accidit, in eam sensim corporis longitudinem excrevi, quæ solitam et plerisque communem staturam excedere videatur. Prospera tamen et utebar cum haec scriberentur, et semper usus sum valetudine, nec morbis nec aliis casibus interrupta. – Fratrem meum natu maximum nuperrime suo consilio mercaturam instituisse, ex literis compereram, quod, quam prudenter temereve fecisset, meum non erat judicare, quippe cui nec causa satis explorata nec subsidia obstaculaque cognita essent. Christianum Gjerløf omnibus copiis florere, ut et quæstuosa mercatura fruentem, et amabilem nactum uxorem, Te, pro commercio, quod ipse cum vestra terra contractum exercet, haud facile latebit. Avunculum quoque meum, cujus tot in me ac tanta collata sunt beneficia, haud infelici successu, etsi ardua molientem, in suo genere versari, sperabam fore ut non invitus acciperes.

Huic autem epistolæ duo adjuncti sunt libelli: Plutarchi vit. IV et Koepp. schol. ad. Hom. libr. VIII, qui cum ceteri Tibi remitterentur, non abfuissent, nisi eos tum forte aliis commodassem. Gratiæ tamen, etsi præterquam Plutarchi aliquamdiu nullus mihi eorum fuit usus, agendæ sunt et habendæ; neque eos equidem tamdiu retinuissem, nisi fuisset persvasum, eorum desiderium nec Te tangere, neque tacturum, quod mihi partim e Tua conditione, partim ex eo, quod illos nondum repetiisti, colligere licet.

Restat adhuc Te impellere, ut, quod diu interruptum jacet, literarum inter nos commercium, id denuo suscipias persequarisque. Ne quidem, quantopere delectet, quidquid de Te Tuisque, vel per literas, vel aliunde comperio, facile est existimare. Nam in qua terra, in qua regione, in qua domo nec breve nec infelix temporis spatium egi, ejus memoria non potest, quin et ipsa præterita recolenti gratissima sit et svavissima. Negari non potest, difficillimum esse per naves mercatorias mutuum literarum usum ita sustinere, ut hec confundatur, nec omnino intereat et quasi evanescat: at volenti et amanti nihil non facile. Hoc præterea obstaculum majora mihi longe et molestiora, quam Tibi facessit negotia; ut qui propter recessum a mari atque patriæ longinquitate, et in dandis et in accipiendis a Te epistolis per anfractus velut et ambages ad propositum accedere cogar. Quibus accedit, quod Tu mihi noscenti nota refers, ego Tibi quæ nunciem, vix habeo, nisi de ignotis ignota. Unde fit ut et Tibi abundans scribendi copia suppetit (sic), et Tuæ mihi literæ acceptissimæ sint et dulcissimæ.

Quæ cum ita sint, cum fiducia aliqua spero fore, ut Tuum, quod antea in me fuit, studium et amorem, non omnino exolevisse benigno mihi et amice respondendo confirmes. Qua spe dum delector recreorque, velim pro certo habeas, me eundem, quem antea semper, gratum animum et nunc habere et posthac perpetuo habiturum. Neque hoc tibi minus cordi esse cupio ut et uxori Tuæ, multis mihi nominibus plurimi faciendæ, et ceteris tuis propinquis affinibusque salute quam plurima dicenda, mei memoriam exstinctam fortasse et obliteratam, resuscites abque interitu serves. Vale.

Dab. Skiæ IV Cal. Apr. an. MDCCCXXVIII.

A. Schweigaard.

  1. Over Linien staar: «vel».