Hopp til innhold

Side:Biskop Jens Nilssøns visitatsbøger.djvu/88

Fra Wikikilden
Denne siden er korrekturlest

pars est generis humani et Ecclesiæ flos ac seminarium, ad præclara pietatis et laudandarum artium studia capessenda, vitamque laudabiliter instituendam cohortari: totum illud tempus, quod mihi à laboribus visitationis et multis alijs occupationibus quas ingerit hæc functio, vacuum fuit, Musarum exercitijs et sacris lectionibus impendere cœpi: vt me meosque auditores ad hæc ipsa pietatis ac humanitatis studia excitarem. Cumque diligenter mecum reputarem, quænam illius κεμηλίου preciosissimi, quod Deus immensa misericordia et inexhausta bonitate Eccleciæ suæ contribuit, et in quô essentiam suam et voluntatem eidem reuelauit, præcipua pars esset, breuiter totam pietatis doctrinam ceu Aphorismis quibusdam complectens: animaduerti primum Mosi volumen, et præsertim tria primo in eo capita, præcipua oracula continere, ad quæ, velut fundamentum et scopum seu metam, tota reliqua Scriptura, et omnes omnium piorum Ecclesiæ Doctorum lucubrationes, quibus illa suis euoluta sensibus illustratur, directæ sunt: eandem sacræ Canonicæ Scripturæ partem rudioribus pro mea tenuitate expositam tradere constitui, eamque ob causam in primum saltem caput enarrationem hanc qualemcunque conscripsi. Et quamuis cùm eam meditarer, non erat mihi animus: vt hæc tam vilis inchoata atque imperfecta commentatio seu abortio potius, præcipitatâ editione publicaretur, præsertim cum infirmitalis ingenij et virium mearum imbecillitatis ipsemet optimè mihi sim conscius, et extare non ignorem Lutheri, Chytræi et aliorum doctissimorum virorum lucubrationes in hunc ipsum textum quem suscepi, conscriptas: tamen euulgandam, tuoque nemini inscribendam esse duxi, cum ut eorum qui literarium hoc Gymnasium in hac mea patria vrbe frequentantes in studijs sese exercent, aliorumque amicorum petitioni et expectationi satisfacerem: tum verò præcipuè, vt tuum erga me paternum amorem cum liberalitate quadam satis prolixa et ampla coniunctum, meamque in te vicissim obseruantiam hisce qualibuscunque laborum mearum primitijs publicè testarer: et qui aliàs arcto affinitatis vinculo tibi adstrictus obligatusque sum, nunc hac ratione tibi multò deuinctior ac commendatur forem. Quocirca te reuerenter et submissè rogo, vt cùm non minus eruditionis, candoris et humanitatis singularis, omniumque aliarum virtutum amplitudine, quàm dignitate et autoritate, addo etiam, veneranda canicie, eximiè decoratus sis, hoc qualecunque literarium munusculum et hanc animi mei piam et gratam significationem benigno vultu, quo aliorum conatus honestos approbare soles, accipere et æqui bonique consulere digneris. Id si feceris,