Side:Biskop Jens Nilssøns visitatsbøger.djvu/309

Fra Wikikilden
Denne siden er ikke korrekturlest

Vigen, vbi die Jouis 7. Martij visitationis meæ initium faciam. Atque eodem die ad Skiede, vbi die Veneris habebitur concio. Die vero Saturni ad Nauerstad, ibi Dominica Lætare 10. Martij. Porrò die Lunæ ad Krogstad, ibi die Martis: inde die Mercurij ad Faas, vbi die Iouis. Atque inde die Veneris ad Herrestad, vnde sacris, die Saturni, peractis, Oddeualdiam: vbi Dominica Indica 17. Martij commorabor; inde discessurus die Lunæ ad Fregne, vbi die Martis: verum die Mercurij ad Hiertim, vbi die Iouis: atque inde die Veneris ad Øijsmaal, vnde die Saturni (quo festum annunciationis hoe anno iuxta ordinationem regiam celebrabitur) a concione ad Spigerud me conferam, ibi Dominica Palmarum 24. Mart: ecclesiam inspecturus. Porrò sequenti die ad Solberg, vbi die Martis: postea die Mercurij ad Kareby, vbi die Iouis: sed die Veneris, historia passionis Christi recitata & concione finito, Kongelfuiam, vbi triduum subsistam. Feria tertia vel certe quarta Paschatos in Hising, vnde primo quoque tempore ad Torsby, ibj die Iouis; et inde eodem die Marstrandiam versus, vbi die Veneris: sequenti vero die ad Tiørn, ibi Dominica Quasi modo geniti 7. Aprilis. Et die Lunæ ad Tegneby, ibi die Martis: vnde mox habita concione ad Myckleby, ibi die Mercurij, vnde die Iouis ad Draxmarch, ibi die Veneris. Atque inde die Saturni ad Bro, ibi die Dominico 14. Aprilis. Inde die Lunæ ad Sodenæs: vbi die Martis: et postridie eius diei ad Quille, ibi die Iouis sacra fient; quibus peractis ad Tønnum, vbi die Veneris, deinde die Saturni ad Skiede & ad paroeciam Iid, vbi die Solis 21. Aprilis: mox inde ad Berg, vbi die Lunæ. Et die Martis ad Skiaaberg. vbi die Mercurij, vnde negotijs ibi confectis ad Thune, vbi die Iouis; vnde die Veneris ad Raade, ibi die Saturni: inde finita concione ad Vaale: ibi Dominica Cantate 28. Aprilis. Inde die Lunæ ad Krogstad, ibi die Martis. Atque eodem die ad Aass: vbi 1. Maij Philippi Jacobi finem huic visitationi (Deo iuuante) imponam. Rogo autem peramanter & officiosè vos omnes & singulos, vt quod officij vestri ratio postulat diligenter exequi, & auditorum vestrorum animos ad veram pietatem & obedientiam erga DEVM er ipsius verbi ministerium, declarandam, serijs admonitionibus maturè exuscitare velitis. Dominus noster Jesus Christus, ros vnà cum familijs & ecclesijs vestris, saluos, incolumes ac florentes, quam diutissimè conseruet ac tueatur. Amen. Asloiæ 23. Februar: Ao Christi .1594.

Ioannes Nicolai
Asloensis et Hammarensis dioecesium superintendens.