Hopp til innhold

Side:Aubert - Anton Martin Schweigaards Barndom og Ungdom.djvu/291

Fra Wikikilden
Denne siden er korrekturlest

firmatus, vix ullis unquam fortunæ vicissitudinibus frangendus. Excitatus enim est in eo, dum se a laudabili quovis conatu repelli animadvertit, libertatis sensus, quem vix posthac exstingui, patietur.

Multæ sunt mentis animique dotes, quibus lectissimos Musarum alumnos, nominis hujus honore dignos, oportet esse ornatos. Adsit, necesse est, vivida illa ingenii vis, qua quidquid in re quapiam verum, pulchrum, sublime ac singulare inest, statim percipias; adsit non mediocre discernendi acumen, quo quid ad opera, quæ susceperis, peragenda pertineat, seligere, cetera omnia seponere, scias; adsit acutior judicandi vis, qua rei cuique justum statuas pretium; adsit linguas stilique facilitas, qua animi sensa ita exprimas, ut in aliis idem fere animorum motus, quo ipse agitaris, existat.

His reliquisque, quæ rarissime in uno junctæ deprehenduntur, diviniusque illud ingenium, quod doctæ istæ sorores sibi expoliendum præoptent summoque suo dignentur favore, Nostrum benigne instructum ac magnifice exornatum, mox comperietis. Quidquid Ipsi apud nos tradebatur, semper avidissime arripuit, traditaque diligentissime recoluit; quidquid exigebatur, accuratissime reddidit; quidquid injungebatur, exsequi strenuissime annisus est, ut nec animi vigorem, nec ingenii celeritatem, nec studii ardorem, nec obsequii alacritatem in eo unquam desideraverimus, quibus accedit ea vitæ castitas, tanta morum constantia, tam fervidus excellendi impetus, tamque incredibilis laboris patientia, ut ingenue profiteamur, nos, quem cum eo comparemus, ex tot, quibus inter discendum opem tulimus, alumnis habuisse neminem, nec, si hic ad scholas Vestras parum praeparatus visus fuerit, id nobis crimini esse vertendum diffiteamur.

Haud facili ea via et compendiaria, quam plerorumque adolescentum levitas ac socordia sequitur, ad civitatis academicæ honores contendit, sed severa lege profecit Antonius noster. Inde præstantissimorum veterum recentiorumque scriptorum diligentissima lectione juvenile ingenium finxit et formavit, linguarum historiarum, matheseos ceterarumque, quæ in Gymnasiis superioribus potissimum coluntur, artium studia, summa tractavit assiduitate; neque enim Ille, qui tot tanti ingenii stimulis concitatur, sustentaturque fulcris aliam studiorum rationem inire potuit, quam quæ, licet non parum laboris admixtum haberet, nec facilitatis specie blandiretur, sola recta esset, uberrimumque utilissimorum fructuum proventum polliceretur.

Quæ cum ita sint, Vos, viri amplissimi, summopere rogamus, ut studia egregii hujus optimæque spei juvenis, quæ Vestra est humanitas et alendi juvenilis ingenii cura, omni modo amplexemini,