Side:Aubert - Anton Martin Schweigaards Barndom og Ungdom.djvu/290

Fra Wikikilden
Denne siden er korrekturlest

Rektor Ørns Testimonium for A. M. Schweigaard.


Rector Scholæ Skienensis

Canutus Ramshart Ørn Collegio Virorum, qui Universitatis Christianiensis rebus prospiciunt, amplissimo S.

Haud paucos adolescentes, parentibus praematura morte ereptis, præ ceteris, qui de fortunis præsidiisque suorum temere glorientur, eminere, sat multis omnium temporum confirmatum est testimoniis, ad quae luculentum adjiciunt exemptum lætissimi, quos in litteris fecit progressus

Antonius Martinus Schweigaard,

qui variis procellis per pueriles annos huc illuc jactatus decimo quinto demum ætatis anno hunc qualemcunque scholae nostræ portum subiit. Uti in arboribus generosia semina jam latent, quæ pullulent, nec in dispar genus abeant, ita in geniis excelsioribus, quae providentia divina reipublicæ aliquando utilia proponit, ea jam insita videntur, quae postea nullis impedimentis neque retardentur, neque exstirpentur; id quod in Nostro factum facile intelleximus.

Egregius, quem his commendatum volumus, juvenis, dura admodum adolescentiae habuit initia; adflicta enim re familiari, ceteri propinqui, quorum in tutelam puerulus, utroque parente orbatus, venerat, eum artificiorum, quæ meritoria dicit Seneca, nescio cui destinaverant; avia autem ipsius materna, matrona honestissima, præsentique fortuna animum sortita majorem, cum a peritissimis ingeniorum spectatoribus didicisset, ingenium adolescentulo esse ejusmodi, quod facile, quæ traderentur, caperet, essetque discendi vehementer cupidum, nihil duxit antiqvius, quam ut nepos, quem tenerrimo amplectitur amore, litteris imbueretur humanioribus; qua quidem in re generosæ huic matri exemplo maximopere laudando præiverat strenuus erectiorisque mentis filius, quem, jam ante ancipiti sat numerosæ prolis cura constrictum, quo minus, quæ præclare coeperat, ab ipso profligarentur, et ad eum, quem sibi proposuerat, finem perducerentur, mox ingruens, quae tot apud nos præstantissima repressit conata, temporum impedivit iniquitas.

Eximium certe nulloque pretio pensandum ex ipsis, quae attigimus, impedimentis ad Nostrum redundavit bonum, animas con-