Sættargjerda

Fra Wikikilden
Hopp til: navigasjon, søk
Vista-trashcan empty-alt.pngSletting: Denne siden har blitt foreslått slettet. Denne teksten er på latin, ikke norsk.
Sættargjerde
av Kong Magnus og Erkebiskop Jon
[455]
2


Overeenskomst mellem Kongen og Erkebiskoppen,
afsluttet i Bergen den 1ste August 1273. Med Pave Gregorius den Tiendes Stadfestelse, dateret Lyon den 26de Juli 1274.

Efter den ved den pavelige Archivar Marini besörgede Afskrift af Originalregesten i der vatikanske Archiv; sammenlignet med Aftrykket i Th. Torfæi hist. Norv. P. IV. p. 354–357. aftr. i Diplomatarium Norvegicum I. Saml. S. 52–59.


Gregorius episcopus &c. [Iohanni] archiepiscopo Nidrosiensi &c. Cum a nobis petitur quod iustum est et honestum tam vigor equitatis quam ordo exigit rationis ut per sollicitudinem officii nostri ad debitum perducatur effectum. Exhibita siquidem nobis tua petitio continebat, quod orta dudum inter te tuo et episcoporum ac aliorum prelatorum regni Norwagie quorum metropolitanus existis nomine ex parte una ac carissimum in Christo filium nostrum M[agnum] regem Norwagie illustrem ex altera, super eo quod rex ipse et progenitores sui nonnullis tam tue quam aliarum ecclesiarum eiusdem regni libertatibus et immunitatibus ac privilegiis derogarant et officiales eiusdem regis de causis ad ecclesiasticum forum spectantibus cognoscebant in derogationem ecclesiastice libertatis quidquid[1] te ac prefatos episcopos et prelatos quamquam ab eo nulla teneatis regalia ad exercitum indictum ab ipso evocabat pro sue libito volutatis ac quod rex ipse quamdam piam ordinationem quam clare memorie Magnus rex Norwagie predecessor suus super exhibendis [456]coronis regum Norwagie cum decedunt in signum subiectionis memorate ecclesie Nidrosiensis denegabat indebite observare et quibusdam aliis articulis materia questionis. demum post diversos super premissis processus habitos et tractatus mediantibus bonis viris prefatis quoque episcopis et prelatis ac canonicis eiusdem ecclesie Nidrosiensis nec non baronibus ipsius regni in hoc consentientibus, inter vos super hiis amicabilis compositio intervenit nostro super hoc beneplacito reservato prout in literis inde confectis dictique M[agni] regis et tuo ac eorumdem episcoporum et baronum sigillis signatis plenius continetur. nos itaque tuis supplicationibus inclinati compositionem ipsam sicut rite sine pravitate ac provide facta est ratam et gratam habentes illam auctoritate apostolica confirmamus et presentis scripti patrocinio communimus. ita tamen quod tunc demum huiusmodi confirmationis pagina robur obtineat cum prefatus rex infrascripta que in hiis adicienda et declaranda decernimus plene ratificaverit ac duxerit acceptanda. Videlicet quod si eumdem regem vel illos qui ei in regno Norwagie successerint manifeste contra huiusmodi compositionem venire contigerit et tu ac tui successores de consilio eorumdem suffraganeorum in Norwagia consistentium vel maioris partis ipsorum si forte omnes requiri nequiverint vel consentire recusaverint requisiti regem ipsum sive ipsius successores duxeritis requirendos ut pro eo quod compositionem ipsam non servaverint super hoc satisfaciant competenter idque ipsi denegaverint efficaciter adimplere. tu et ecclesia Nidrosiensis ius in electione et subiectione regis et regno[2] Norwagie quod ante compositionem huiusmodi habuistis recuperetis eo ipso et ad eum perveniatis statum in quo tempore huiusmodi compositionis eratis. tu vero et successores ac suffraganei tui si contra compositionem veneritis supradictam et eidem regi et suis successoribus satisfacere super hoc negaveritis debite requisiti a iure libertatis quod tibi in centum et eisdem suffraganeis in quadraginta hominibus idem rex concessit cadatis omnino compositione ipsa quoad alios articulos in suo robore nichilominus duratura. Si autem super aliquo articulorum in eadem compositione contentorum contigerit dubitationem aliquam suboriri. ad declarationem illius due persone ydonee videlicet una a rege prefato alia vero a te vel vestris successoribus eligantur que si demum super hoc nequiverint concordare tertiam advocandi ad id personam liberam habeant potestatem et valeat quod ab eis vel duabus earum fuerit declaratum. Quod si ex aliqua iusta causa oportuerit regi Norwagie qui pro tempore fuerit dari tutores seu etiam curatores et id per electionem fieri debuerit tu et successores tui unicam et primam vocem in electione tutorum et curatorum huiusmodi habeatis. In articulis quoque aliquibus in literis compositionis prefate contentis quedam declaranda quedam vero [457]providimus adicienda eisdem. tenores litterarum ipsarum cum addicionibus et declarationibus huiusmodi facientes presentibus annotari, qui tales sunt.

"In nomine patris et filii et spiritus sancti amen. Ut certitudo presentium det veram in perpetuum et evindentem memoriam preteritorum sciendum est quod cum venerabilis pater Iohannes dei gratia nidrosiensis archiepiscopus fuisset ad regimen nidrosiensis ecclesie superna dispositione vocatus reversus a sede apostolica munere consecrationis recepto tamquam sponse Christi in parte sollicitudinis fidelis procurator effectus incepit inquirere prout scivit et debuit de iuribus et libertatibus et privilegiis ad eam pertinentibus et cognovit sibi fuisse in predictis omnibus per obreptiones contrarias multipliciter derogatum iuri comuni videlicet quia[3] cause fere omnes ad ecclesiam pertinentes per exactores et balivos laicos ex parte regni secundum leges patrie scriptas vel consuetudines pretermissis[4] iure canonico et ecclesiasticis iudiciis tractabantur libertatibus [quia nullos[5] homines liberos obtinebat nidrosiensis ecclesia exceptis illis qui in curia archiepiscopi et in fabrica ipsius ecclesie continue laborabant. privilegiis siquidem omnibus sibi a quibuscumque concessis detractum fuerat multipliciter ut creditur non utendo et precipue privilegio a Magno a quondam ut dicitur rege Norwagie in ea parte qua continebatur quod prefatus rex devovit[6] se et regnum suum beato Olavo regi et martiri, et in signum perpetue subiectionis precepit coronam suam post decessum suum et omnium in regno sibi succedentium offerri prefato martiri Nidrosie in ecclesia cathedrali nec non et cuidam constitutioni antique patrie forte per eumdem Magnum edite, que innuit reges Norwagie debere eligi et in electione archiepiscopum et episcopos regni inter ceteros electores vocem precipuam obtinere. Tandem receptis literis apostolicis pro congregatione concilii generalis inter cetera continentibus quod unusquisque prelatus notaret articulos, quos in sibi commisso regimine reformatione et[7] correctione perpenderet indigere deliberavit predictus pater archiepiscopus prefatos[8] articulos quamquam[9] correctione dignos Romano pontifici presentare[10]. Verumtamen [quia ex[11] hiis posset discordia inter regnum et ecclesiam provenire multis animabus et corporibus nocitura prefatus pater archiepiscopus prius ipsos domino Magno dei gratia illustri regi Norwagie explicavit[12] supplicans ut inter se de predictis taliter ordinarent quod cederet ad honorem dei omnipotentis et utilitatem [ecclesie animarum[13] ipsorum et totius sibi commissi populi ad[14] salutem. Verum licet predictus dominus rex assereret sufficientes rationes ad respondendum prefatis articulis se habere si super hiis coram iusto iudice duceret[15] contendendum et maxime contra electionem et oblationem corone de quibus vix posset probari nidrosiensem ecclesiam [458]possessionem pacificam habuisse et novum genus exactionis videri poterat illud ab eo exigi quod non fuerat hactenus attemptatum[16] vel consuetum et precipue quia[17] de subiectione regni sui agebatur, quod ipse [post patrem[18] et antecessores suos asserebat se iure hereditario liberum suscepisse et sic illud proponit per dei gratiam suis heredibus et successoribus dimittere[19] liberum et quietum. verumtamen ex solite benignitatis affectu quem ad honesta queque et maxime circa matrem nidrosiensem ecclesiam hactenus habuit et[20] habere dinoscitur volens eam fore sibi pacatam et amplioribus libertatibus et privilegiis suis temporibus decorari tamquam pacis amator et cultor iustitie post multos tractatus hinc inde habitos super predictis interveniente consilio et assensu[21] epsicoporum baronum et canonicorum nidrosiensium et aliorum plurium[22] duxit componendum predictus rex illustris cum domino[23] archiepiscopo anno domini Mo. cco. lxxo. iiio. in festo sancti Petri ad vincula in civitate Bergensi in hunc modum.

Videlicet quod predictus archiepiscopus pro bono pacis et comodo ecclesie et animarum procuranda salute renuntiavit nomine nidrosiensis ecclesie pro se et successoribus suis canonice intrantibus in perpetuum omni iuri si quod in predicta electione regum subiectione seu oblatione corone habebat vel habere poterat tam in petitorio quam in possessorio ratione[24] dicti privilegii seu legis vel quocumque alio modo sibi competere videretur [omnibus aliis iuribus ad ecclesiam spectantibus que in legibus patrie continentur et ecclesiarum privilegiis semper salvis[25] dummodo supersit aliquis, qui legitime possit et debeat iure hereditario succedere. si vero nullus inveniatur successor legitimus archiepiscopus et episcopi inter ceteros nobiliores et discretiores regni[26] electores in electione [tantum voces primas et potissimas[27] obtinebunt.

Prefatus autem dominus rex renuntiavit pro se et heredibus et successoribus suis in perpetuum omni iuri, siquod in auditione [examinatione determinatione[28] causarum ad ecclesiam spectantium hactenus habuerat. inhibens firmiter universis exactoribus et legiferis regis tam propinquis quam remotis [tam presentibus quam futuris[29] per totum regnum ne de ipsis causis presumant iudicare vel pretextu alicuius consuetudinis quam retroactis temporibus habuerat predictus dominus rex vel habere visus fuerit se aliquatenus intromittant sed per iudices ecclesiasticos tales cause decetero libere dirimantur ut sunt he. omnes cause clericorum quum[30] inter ser litigant vel a laicis impetuntur. matrimoniorum. natalium. iurispatronatus. decimarum. votorum. testamentorum maxime cum[31] agitur de legatis ecclesiis et piis locis et religiosis. tutio[32] peregrinorum visitantium limina beati Olavi vel aliorum sanctorum et eorum cause[33]. item [459]profanationum[34] ecclesiarum, sacrilegii. periurii. usurarum. symonie. heresis. fornicationis. adulterii et incestus [et omnes alie que ad forum ecclesiasticum possent de iure comuni quoquomodo spectare[35].

Item denuo concessit dominus rex et firmiter [observari precepit[36] quod a predecessoribus suis est concessum scilicet ut semper licitum sit archiepiscopo et episcopis in capellis a regibus fundatis vel dotatis sicut et in aliis capellis sue provincie instituere ydoneas sine ipsorum et aliorum laicorum assensu vel presentatione personas.

Item concessit quod in electionibus[37] episcoporum vel abbatum nidrosiensis provincie nulla vis, nulla potentia, nulla auctoritas regis vel principis interveniat nec favore ipsorum[38] quisquam officium ecclesiastice prelationis obtineat [sed ille preficiatur[39] quem ipsi ad quos electio pertinet vacanti ecclesie scientia et moribus iudicaverint aptiorem.

Item denuo concessit quod regibus non liceat approbatas patrie leges et scriptas[40] et penas pecuniarias sive in clericis sive in laicis contra antiquam consuetudinem in ecclesiarum seu clericorum dispendium immutare.

Item quod liceat archiepiscopo et eius successoribus emere aves girofalcones[41] astures[42] et griseos sicut ab antecessoribus suis est hactenus observatum.

Item annuit et concessit quod in dandis decimis de terris et mansionibus suis reges[43] omnino sequantur canonicas sanctiones.

Item quod triginta leste farine mittantur ad Yslandiam ex parte domini archiepiscopi quum[44] sibi visum fuerit illis presertim temporibus quibus id patrie patietur ubertas propter hoc in aliis rebus [portandis ipso archiepiscopo[45] licentia non negata.

Item concessit dicto archiepiscopo vectigalia de una navi singulis annis de Yslandia ad suam diocesim veniente [quia hoc in littera sua[46] continetur.

Item concessit denuo et mandavit omnes peregrinos limina beati Olavi et aliorum sanctorum visitantes devotionis causa tam advenas quam indigenas [sive guerre tempus sit sive[47] pacis in eundo et redeundo firma securitate potiri. qui vero inventi fuerint ipsos indebite molestare iuxta quod culpa requirit per iudicem ecclesiasticum pena debita castigentur [et ad parendum iudici ecclesiastico per regem et eius ballivos seu officiales,si necesse fuerit compellantur.[48]

Volens autem insuper predictus dominus rex ecclesiam nidrosiensem amplioribus beneficiis quam huc usque habuerat suis temporibus honorare[49] domino [460]archiepiscopo et suis successoribus pro se et suis heredibus in perpetuum centum homines ab expeditionibus regiis et vocationibus et [a tractione[50] navium et specialiter de tributo quod vulgariter Leydanger appellatur concessit liberos et immunes ita quod quidam ex hiis centum, qui Scutelsvenar appellantur a predictis sint immunes cum duabus aliis personis quas ipsi ad hoc de sua familia duxerint eligendas. Ceteri vero cum secunda persona predicta gaudeant libertate.

Item cuilibet episcoporum videlicet Asloensi Bergensi Stawangrensi Hamarensi secundum modum predictum concessit homines quadraginta nisi forte domino regi archiepiscopo et episcopis propter gravem rei publice necessitatem [et evidentem et manifestam[51] vel regni defensionem visum fuerit aliter expedire [ad tempus ita quod cessante necessitate seu defensione predicti homines eo ipso predicta gaudeant libertate.[52]

Cuilibet etiam[53] plebano dictorum episcopatuum sive in rure sive in civitatibus morentur concessit quod cum duabus personis de sua familia a dicto tributo quod vulgariter dicitur Leydanger sint liberi et unus familiarium quem sibi plebanus magis noverit necessarium ab expeditionibus regiis[54] sit quietus.

Item concessit quod si homines archiepiscopi iniuriati fuerint sibi ad invicem in navibus vel comitatu dicti archiepiscopi existentes tunc iudicio ipsius archiepiscopi debent stare ab eo secundum quod culpa poposcerit et sibi videbitur puniendi et ad ipsum in talibus casibus mulcta pro transgressionibus debita pertinebit dummodo mors vel membrorum mutilatio de talibus iniuriis non fuerit subsecuta, in quo casu per dominum regem vel suos iudices sunt predicti homines iudicandi. si vero alibi quam in prefatis locis deliquerint tunc potest lesus reum non obstante fori exceptione sub quo maluerit, regis vel prefati patris iudicio convenire. verumtamen de mulcta pro talibus extorta medietas ad regem et medietas ad archiepiscopum pertinebit.

Item concessit quod sub prohibitione a se vel successoribus suis [aut officialibus eorum[55] facta [vel facienda[56] super emptionibus venditionibus vel rebus de loco ad locum transferendis non intelligantur episcopi vel clerici vel etiam laici in eorum negotiis agendis specialiter constituti sine[57] archiepiscopi et episcoporum assensu dummodo regno vel necessitati rei publice mora [super requisitione episcoporum[58] dispendium sive periculum [evidens vel manifestum[59] non generet[60] in premissis.

Item concessit quod liceat domino archiepiscopo habere unum hominem in curia sua qui cudat denarios prout litera sua super hoc confecta attestabatur[61].

Hanc autem compositionem inierunt sepenominati dominus rex illustris et reverendus[62] pater archiepiscopus presentibus venerabilibus patribus domino Trugillo[63] [461]dei gratia episcopo Stawangrensi. Andrea Asloensi. Askatino Bergensi. et istis baronibus regni. Brunulfo[64]. Rognaldo. Andrea Gregorii. Eliwo de Naustdal. Andrea Plut. Aslaco Gus. Bernone Erlingi et Thoria cancellario[65] regis. Siguatto[66]. Haldano. Siguardo[67]. Torfindo. Odoeno. canonicis Nidrosiensibus. et aliis viris prudentibus et discretis. renuntiantes in hoc facto omni exceptioni doli mali fraudis [actioni in factum[68] et specialiter restitutioni in integrum et omnibus literis inter ipsos vel predecessores suos hactenus habitis et obtentis et omnibus indulgentiis et privilegiis apostolicis impetratis et impetrandis, et omni alii remedio iuris canonici et civilis per que predicta compositio et finalis concordia possit impediri seu modo aliquo irritari salva tamen in omnibus [apostolice sedis[69] auctoritate. hoc adiecto quod si romanus pontifex [huic compositioni[70] consentire noluerit eam per suas literas confirmando salve sint tam domino regi[71] quam archiepiscopo actiones et defensiones sue qui[72] sibi in presenti competere dinoscuntur.

In cuius rei testimonium una cum sigillis domini regis et archiepiscopi prenominati episcopi et barones sigilla sua duxerunt presentibus apponenda. Datum apud predictam civitatem anno et die predictis, regni vero domini Magni quarti dei gratia illustris[73] Norwagie .xi. consecrationis vero venerabilis patris Iohannis nidrosiensis archiepiscopi anno sexto."

"Sanctissimo in Christo patri ac domino sacrosancte Romane ecclesie summo pontifici Magnus dei gratia rex Norwagie cum filiali obedientia pedum oscula beatorum. Sanctitati vestre sit manifestum quod amicali[74] compositione quam vobis transmittimus confirmandam inita inter nos et venerabilem patrem Johannem dei gratia nidrosiensem archiepiscopum et littera confecta super ea invenimus articulum qui sequitur pretermissum videlicet quod episcopi abbates seu clerici cum ipsi regalia non habeant in expeditione ire cum rege vel ad hoc quicquam de suo expendere minime [teneantur vel etiam[75] compellantur nisi forte necessitas tam gravis [et eminens[76] immineat quod a[77] diocesano episcopo et sapientioribus et discretioribus ecclesiasticis viris communicato consilio fieri tunc[78] permittatur [in casibus dumtaxat a iure concessis[79]. propter quem articulum noluimus[80] quod tota littera super predicta compositione confecta iterum scriberetur maxime cum plures ex baronibus nostris qui predicte compositioni interfuerant et sigilla sua apposuerant recessissent sed ipsum in presenti littera sigillo nostro sigillata duximus inserendum supplicantes quatinus[81] ipsum una cum [462]aliis in littera vestre confirmationis nominatis[82] et specialiter exprimatis. Datum Bergis[83] anno domini Mo. cco. lxxo. iiio. in festo assumptionis beate Marie."

Nulli ergo nostre confirmationis &c. Datum Lugduni vii. Kal. Aug. anno tertio.

3 Overeenskomst mellom Kongen og Erkebiskoppen,
afsluttet i Tunsberg den 9de August 1277. A. Den latinske Original.
Efter Originalen paa Pergament i den arnamagnæanske Diplomsamling, Fasc. 5, No. 6. Forhen aftrykt i Thorkelin's Diplomatarium Arnamagnæanum, Tom. II. p. 66–73.

In[84] nomine patris et filii et spiritus sancti amen. Vt certitudo presencium det ueram in perpetuum et euidentem memoriam preteritorum nouerint uniuersi tam presentes quam futuri quod cum nuper inter illustrem principem Magnum dei gracia regem Noruegie et uenerabilem patrem. Iohannem eadem gracia archiepiscopum nidrosiensem materia questionis esset sub orta super eo quod idem archiepiscopus asseruit ut alique cause que ad forum ecclesiasticum canonice pertinebant usque ad tempora dicti regis ex consuetudine antiqua et ab ecclesia quodam modo propter discordie periculum et pacis discidium euitandum per pacientiam tollerata coram secularibus iudicibus t(r)actabantur. In super quod priuilegiis ecclesie sue quibusdam et specialiter priuilegio Magni cuiusdam ut dicebatur regis Norvegie derogatum fuerat ut ereditur non utendo maxime in ea parte priuilegij qua continebatur quod prefatus Magnus deuouit se et regnum suum beato Olawo regi et martyri et in signum subiectionis precepit coronam post decessum suum et omnium in regnum sibi succedencium offeri prefato martyri in ecclesia cathedrali nec non et cuidam constitucioni patrie per eundem forte Magnum edite que innuit reges Norwegie debere eligi & in electione archiepiscopum et episcopos inter ceteros electores uoces precipuas optinere que omnia predicta uenerabilis pater archiepiscopus tanquam sponse Christi in parte sollicitudinis procurator fidelis petijt ut in usum et in ecelesie sue utilitatem dominus rex predictus in posterum duceret admittenda. Ad respondendum uero articulis supra dictis ac contra peticionem archiepiscopi supradictus dominus rex illustris sufficienter asseruit se habere raciones si super [463]hijs coram iusto iudice duceret contendendum et maxime contra electionem subiectioni(!) et oblacionem corone de uix uel nunquam posset probari ecclesiam nidrosiensem possessionem habuisse quod nouum genus exactionis uideri poterat illud ab eo exigi quod non fuerat actenus attemptatum uel consuetum. Considerans itaque prefatus pater archiepiscopus et(!) ex una parte se non posse supra memorata absque scrupulo consciencie uel conniuencie pertransire. ex alltera si super hijs moueret questionem posset perturbacio et discordia magna inter regnum et ecclesiam suscitari multorum animabus et corporibus nocitura presertim cum non solum in tollendis consuetudinibus contra populum uerum et in aliis directe contra ipsum et tocius regni potenciam agi uideretur pacem et concordiam volens eligere ad dicti domini regis Magni dei gracia illustris clemenciam tam ecclesie quam regno sepius ac manifestius exhibitam et ostensam se conuertit. Supplicans ut inter se de predictis omnibus taliter ordinarent quod cederet ad honorem dei omnipotentis et utilitatem ecclesie maiorem animarum ipsorum et totius sibi commissi populi ad salutem. Prefatus autem dominus rex illustris ex solite benignitatis affectu quem ad honesta queque et maxime circa matrem nidrosiensem ecclesiam habuit et habere dinoscitur. volens eam amplioribus libertatibus et priuilegiis suis temporibus decorari tamquam pacis amator et cultor iusticie post multos tractatus hinc inde habitos super predictis interueniente consilio et assensu episcoporum. baronum et cononicorum nidrosiensium et capitulorum aliarum ecclesiarum cathedralium in Norwagia existencium cum patre archiepiscopo. anno domini M°. cc°. lxx°. vij°. In uigilia beati Laurencii apud castrum Tunbergense(!) in ecclesia fratrum minorum duxit amicabiliter componendum in hunc modum. Videlicet quod predictus pater archiepiscopus pro bono pacis et maiori ecclesie comodo et animarum procuranda salute renunciauit cum consilio et assensu capituli sui nomine nidrosiensis ecclesie pro se et successoribus suis canonice intrantibus in perpetuum omni iuri si quod in predicta electione regum subiectione seu oblacione corone habebat uel habere poterat tam in petitorio quam in possessorio racione dicti priuilegii seu aliarum literarum seu legis uel quocumque alio modo sibi competere uideretur omnibus aliis iuribus ad ecclesiam spectantibus que in legibus patrie continentur et ecclesiarum priuilegijs alijs semper saluis. Dum modo super sit aliquis qui legittime possit et debeat iure hereditario succedere. Si vero nullus inueniatur successor iure hereditario archiepiscopus et episcopi inter ceteros nobiliores et discreciores regni electores in electione tantum modo uoces primas et potissimas optineant protestando secundum suas consciencias quod scinceriter(!) ad illius electionem laborabunt quem regno et regnum in habitantibus iudicauerint apciorem. Prefatus autem dominus rex renunciauit pro se et heredibus et successoribus suis in perpetuum omni iuri si quod in audicione examinacione et determinacione causarum [464]ad ecclesiam spectancium actenus habuerat inhibens firmiter uniuersis exactoribus et legiferis regijs tam propinquis quam remotis tam presentibus quam futuris per totum regnum ne de ipsis causis presumant iudicare uel pretextu alicu[iu]s consuetudinis quam retroactis temporibus reges habuerant uel habere uisi fuerant se aliquatenus intromittant sed per iudices ecclesiasticos tales cause de cetero libere dirimantur. vt sunt hee omnes cause clericorum quando inter se litigant uel a laicis inpetuntur. matrimoniorum. natalium. iuris patronatus. decimarum. votorum. testamentorum. maxime quando agitur de legatis ecclesijs et piis locis et religiosis. Tuicio peregrinorum visitancium limina beati Olaui et aliarum ecclesiarum cathedralium in Norwagia et eorum cause. item cause possessionum ecclesiarum sacrilegij. periurij. usurarum. simonie. heresis. fornicacionis. adulterij. et incestus. et alie consimiles que ad ecclesiam spectant mero iure saluo semper regio iure in hijs causis ubicumque debetur ex consuetudine approbata uel legibus regni mulcta pene pecuniarie persoluenda. Item denuo concessit dominus rex et firmiter obseruari precepit ut semper licitum sit archiepiscopo et episcopis in capellis a regibus fundatis uel dotatis. sicut et in alijs ecclesijs et capellis sue provincie instituere ydoneas sine ipsorum ei aliorum laicorum assensu uel presentacione personas. Item concessit quod in electionibus episcoporum et abbatum nidrosiensis prouincie. nulla uis. nulla potencia. nulla auctoritas regis uel principis interueniat. sed ille preficiatur quem ipsi ad quos electio pertinet vacanti ecclesie sciencia et moribus iudicauerint apciorem de nunciantes ante confirmacionem electionem factam domino regi qui pro tempore fuerit per canonicos eiusdem ecclesie vel decens nuncium et honestum nisi presens fuerit uel in uia per quam fuerit ad confirmacionem transiturus[85] ut tunc pro ut moris est regio aspectui personaliter se presentet. Item concessit quod episcopi abbates seu clerici in expedicione ire cum rege uel ad hoc quicquam de suo impendere minime teneantur nisi forte necessitas tam grauis et euidens immineat quod id a dyacesano episcopo et sapiencioribus ecclesiasticis uiris fieri permittatur. Item denuo concessit quod regibus non liceat approbatas patrie leges et scriptas ac penas pecuniarias siue in clericis siue in laicis contra antiquam consuetudinem in ecclesiarum seu clericorum dispendium immutare. Item concessit quod liceat archiepsicopo et eius sucessoribus emere aues gerofalcones griseos et austures sicut ab antecessoribus suis est actenus obseruatum. Item annuit et concessit quod in dandis decimis de terris fit mansionibus suis reges omnino sequantur canonicas sanctiones. [465]

Item concessit quod .xxx. lester farine mittantur ad Islandiam ex parte dicti archiepiscopi quando sibi uisum fuerit illis presertim temporibus quibus id patrie pacietur ubertas. Propter hoc in alijs rebus portandis licencia non negata.

Item concessit domino archiepiscopo vectigalia de una naui singulis annis de Islandia ad suam dyocesin ueniente.

Item concessit denuo et mandauit omnes peregrinos limina beati Olaui et dictarum ecclesiarum cathedralium in Norvegia visitantes deuocionis causa tam aduenas quam indigenas siue guerre tempus sit siue pacis in eundo et redeundo firma securitate potiri. Qui uero inuenti fuerint ipsos indebite molestare nisi forte aliquis uel aliqui exploratores esse presumantur et propter hec ipsos ad probacionem capi contingat iuxta quod culpa requirit per iudicem ecclesiasticum pena debita casti-guntur(!) et ad parandum(!) iudici ecclesiastico per regem et eius balliuos exactores si necesse fuerit compellantur.

Volens autem insuper predictus dominus rex ecclesiam Nidrosiensem ad huc amplioribus beneficijs quam huc usque habuerat suis temporibus honorare domino archiepiscopo et suis successoribus pro se et suis heredibus in perpetuum centum homines ab expedicionibus regijs et uocacionibus et a tractione nauium et specialiter de tributo quod uulgariter leidangr appellatur concessit liberos et immunes. ita quod quidam ex hijs centum qui scutilsueinar appellantur a predictis sint immunes eo modo quo homines regis esse solent et tempore composicionis facte habebant cum duabus alijs personis quas ipsi ad hoc de sua familia duxerint eligendas. ceteri uero cum secunda persona predicta gaudeant libertate.

Item cuilibet episcoporum videlicet asloensi. bergensi. stafangrensi. hamarensi secundum modum predictum concessit homines .xl. nisi forte domino regi arcbiepiscopo et episcopis propter grauem rei publice necessitatem uel regni defensionem uisum fuerit aliter expedire ad tempus. ita quod cessante necessitate seu defensione predicti homines tam episcoporum quam archiepiscopi eo ipso predicta gaudeant libertate.

Cuilibet etiam plebano dictorum episcopatuum siue in rure siue in ciuitatibus morentur concessit quod duabus personis de sua familia a dicto tributo quod vulgariter dicitur leidangr sicut liberi et unus familiarium quem sibi plebanus magis nouerit necessarium ab expedicionibus regijs sit quietus.

Item concessit quod si homines archiepiscopi centum predicti iniuriati fuerint sibi ad in uicem in curia uel nauibus scilicet propria cum duabus alijs uel comitatu dicti archiepiscopi exhistentes tunc iudicio ipsius archiepiscopi debent stare ab eo secundum quod culpa poposcerit et sibi uidebitur puniendi et ad ipsum in talibus casibus mulcta secundum leges patrie pro transgressoribus debita pertinebit nisi mortem uel memb rorum mutillacionem inuicem sibi uel alijs quod absit inferant in quibus casibus ad [466]domini regis iudicium. uel eius exactorum cum mulcta pertinebunt. salua domino archiepiscopo in hoc casu competenti satisfactione ob sue precencie reuerenciam et honorem. Si uero dicti centum homines archiepiscopi alibi quam in prenominatis locis deliquerint tunc potest lesus reum non obstante fori excepcione sub quo maluerit regis uel prefati patris iudicio conuenire et mulcte pro talibus extorte medietas ad regem et medietas ad archiepiscopum pertinebit.

Itetn concessit quod sub prohibicione a se uel suis successoribus aut eorum exactoribus seu balliuis facta uel facienda super empcionibus uendicacionibus uel rebus de loco ad locum transferendis non intelligantur episcopi uel clerici uel eorum laici in eorum negocijs agendis specialiter constituti sine archiepiscopi assensu. dummodo regno uel necessitati rei publice mora super requisiscione episcoporum dispendium siue periculum euidens non generat in premissis.

Item concessit quod leceat domino archiepiscopo habere unum hominem qui cudat denarios prout litera sua super hoc confecta testatur.

Si autem super aliquo articulorum in eadem composicione contentorum contigerit dubitacionem aliquam suborriri ad declaracionem illius due persone ydonee una a rege prefato alia uero ab archiepiscopo uel suis successoribus eligantur que si demum super hoc nequiuerint concordare tertiam aduocandi ad id personam liberam habeant potestatem et ualeat quod ab eis vel duabus earum fuerit declaratum.

Hanc autem composicionem amicabilem inierunt sepe nominati dominus rex illustris et reuerendus pater arcbiepiscopus presentibus uenerabilibus patribus. episcopis. Andrea osloensi. Arnone stafangrensi. et istis baronibus regni domino Erlingo. domino Rognaldo. domino Andrea plyt. et domino Gautone de Tolgo. domirio Bernone Erlingi. domino Thoria Haquini. domino Audoeni(!) Hugleiki. et domino Vigleiko Odoeni. et canonicis nidrosiensis eiusdem capituli tunc procuratoribus dominis Siguato. Erlendo. Thorphinno. Odoeno. et aliorum capitulorum iuris prudentibus et discretis qui presentem composicionem ut perpetuum robur optineat firmitatis hinc inde iuramento uallauerunt renunciantes in hoc facto omni excepcioni doli mali fraudis actioni in factum et specialiter restitucioni in integrum et omnibus literis inter ipsos uel predecessores suos actenus quoad renunciata supra dicta habitis et obtentis et omnibus indulgencijs et priuilegijs apostolicis impetratis et impetrandis et omni alij remedio iuris canonici et ciuilis per que predicta composicio et finalis eoncordia posset impediri seu modo aliquo irritari. Forma autem iuramenti prestiti ex parte domini regis et regni principum talis est. Ego ponens manum meain super sacro sancta ewangelia hoc iuro per deum quod omnia que dominus meus rex Magnus sancte ecclesie concessit que in presenti composicione sunt nominata dominus Magnus seruabit et omnes sui successores et ego seruabo et omnes in statu meo successuri inperpetuum secundum [467] discrecionem et scienciam mihi a deo datam et seruari faciam et adiutor ero pro uiribus meis ut presens composicio ad commodum ecclesie obseruetur. Presto hoc iuramentum in animam domiini mei regis Magni et omnium sibi succedencium tam ducum et comitum quam regum in animam meam et omnium in statu meo succedencium. sic me deus adiuuet et hec sancta ewangelia. Forma autem iuramenti prestiti ex parte prelatorum et procuratorum capitulorum talis est. Ego ponens manum meam super sacro sancta ewangelia hoc iuro per deum quod omnia quibus dominus meus Iohannes archiepiscopus et episcopi sui ex parte ecclesie renunciauerunt pro se et suis successoribus obseruabit et obseruabunt et ea que in hac composicione nominatim renunciata sunt regie dignitati. ego pro uiribus meis secundum scienciam et discrecionem mihi a deo datam obseruabo et omnes mei successores obseruabunt et adiutor ero ut presens composicio obseruetur et in perpetuum duret. Presto hoc iuramentum in animam domini mei Iohannis archiepiscopi et omnium sibi succedencium in animas episcoporum et suorum succedencium in animam meam et successorum meorum. sic me deus adiuuet et hec sancta ewangelia.

In cuius rei testimonium una cum sigillis domini regis et archiepiscopi prenominati episcopi barones et capitula sigilla gua duxerunt presentibus apponenda. Datum apud predictum castrum anno et die predictis regni vero domini Magni dei gracia illustris regis Noruegie .x°. iiij°. consecracionis uero venerabilis patris Iohannis nidrosiensis archiepiscopi anno .x°.

Diplomet er skrevet med 34 Linier paa et stort Stykke Pergament, af 23 Tommers Brede og 10 Tommers Höide. Haanden er meget tydeligt, og intet er i Tidens Længde blevet ulsæserligt. Under Diplomet har der oprindeligen været 21 Segl, Hængende i Lidser, for störste Delen af guulagtig og röd Silke, men alle Seglene ere nu borte, paa det 5te nær, hvoraf et Brudstykke er tilbage af grönt vox, med Omskrift....NSIS. EPI...., og hvis Figurer ere de paa Biskops–Segl sædvanligt forekommende. Af Lidserne ere kun 3die, 4de, 5te, 6te og 17de tilbage.
Bagpaa staar der med en Haand omtrend fra 1450–60: statuta regalia & prouincialia anno 1277.

  1. maaskee rettere quod.
  2. Maaskee rettere regni.
  3. quod – Torf.
  4. tilf. eft. T.
  5. [quod nullos – T
  6. donavit – T.
  7. et – tilf. eft. T.
  8. prædictos – T.
  9. tanquam – T.
  10. prænunciare – T.
  11. quaniam de – T.
  12. explicat – T.
  13. ecclesiarum – T.
  14. ad – mgl. T.
  15. mgl. T.
  16. acceptatum – T.
  17. quoniam – T.
  18. per parentes – T.
  19. post se – tilf. T.
  20. adhuc – tilf. T.
  21. consensu – T.
  22. proelium – T.
  23. domino – mgl. T.
  24. nomine – T.
  25. mgl. T.
  26. regis – T.
  27. [tum votum primum – T.
  28. mgl. T.
  29. mgl. T.
  30. [mgl. – T.
  31. quando – T.
  32. tuitione – T.
  33. causa – T.
  34. possessionum – T. Saal ogsaa Overeensk. af 1277 s.n.f. S. 464.
  35. mgl. T.
  36. [obsignari mandavit – T.
  37. electione – T.
  38. præpositorum – T.
  39. [nisi – T.
  40. sine consensu episcoporum et sapientium consilio – tilf. T.
  41. grafalcones – T.
  42. austures – T.
  43. leges – T.
  44. quando – T.
  45. Precandi ibi – T.
  46. prout in litera sua super hoc – T.
  47. [cum D. quærere tempus sit tum(!) – T.
  48. mgl. T.
  49. honestare – T.
  50. [attractionibus – T.
  51. mgl. T.
  52. [mgl. T.
  53. ecclesiarum – T.
  54. regis – T.
  55. [mgl. T.
  56. [mg. T.
  57. cum – T.
  58. [mgl. T.
  59. [mgl. T.
  60. generat – T.
  61. attestatur – T.
  62. venerandus – T.
  63. Thurgillo – T.
  64. Brynjolfo – T.
  65. domini – tilf. T.
  66. Syvato – T.
  67. Syvardo – T.
  68. actionem in futurum – T.
  69. apostolica – T.
  70. hanc compositionem – T.
  71. prædicto – tilf. T.
  72. quæ – T., udentvivl rigtigere.
  73. regis – tilf. T.
  74. amicabili – T
  75. mgl. T
  76. mgl. T
  77. a – mgl. T
  78. tunc – mgl. T
  79. mgl. T
  80. nolumus – T
  81. quod T
  82. nominatim T
  83. Bergis mgl. T
  84. I Originalen staar blot n.
  85. Saaledes rettet. transituris – Orig.