Side:Norges gamle Love indtil 1387 Bd. 1 453.jpg

Fra Wikikilden
Denne siden er korrekturlest
og Forordninger. 453
9.

Cardinal Vilhelms Forordning om Helligdage og Kirkegsds.

17de August 1247.

A. Den latinske Text.

Efter et Pergaments-Blad i den arnamagn. Dipl. Saml. Fasc. 22., No. 5. b.

Willelmus miseracione diuina sabinensis episcopus apostolice sedis legatus. Omnibus presentes literas inspecturis. salutem in nomine ihu. xpi. In partibus Norwegie ossicio legacionis fungentes inter alias miserias regni que multe sunt. quoniam terra tribulacionis et angustie est constituta in nouissimis habitantes partibus aquilonis iuxta id quod scriptum est. homo natus de m. b. v. t. r. m. m.[1] intelleximus ibi gemitum populi qui mirabiliter artatur secundum quendam librum extra ordinarium in wlgari eorum scriptum in diebus sestiuis ab omni opere temporali. eciam vrgentibus necessitatibus abstinere. Cnm igitur sicut nos ipsi vidimus et corporali experieucia distemperanciam terre illius probauimus manifeste a dimidio mense Iunii vsque fere ad exitum Augusti pluuie in partibus illis fuerint ita quod nec arari poterant nec seminari comode exceptis qnatuor forte vel quinque diebus nec tamen continuis. instancia populi conuicti. et ideo de consensu prelatorum statuimus et stabilimus vt de cetero non obstante consuetudine vel verbis supradicti libri impune possint capere alecia quandocumque piscacionis illius obtulerit se facultas. Fæna autem colligere et anonas atque legumina eis liceat diebus sestiuis. si tamen per alios dies propter intemperiem temporis operari fuerit impeditum. Ita tamen quod si de huius intemperie vertatur i dubium vtrum talis fuerit propter quam debuerit quod supradictum est concedi. nec ne. hoc dyocesani iudicio terminetur. Intelleximus preterea quod vacantibus ecclesiis episcopi quandoque earum redditus in proprios vsus conuertunt quod omnino fieri prohibemus. sed ponatur ibi per episcopum yconomus seu procurator qui sructus colligat in vtilitatem succedencium ministrorum vel ecclesie onuertendos. Quartam autem decimarum que ad vtilitatem ecclesie singulariter pertinet integre precipimus conseruari ita quod nec episcopi racione procuracionis sue vel accipere vel diminuere audeant vllo modo. Intelleximus preterea qnod aliqui episcoporum possessiones ecclesiarum accipiunt et sibi appropriant in preiudicium ecclesiarum et scandalum plurimorum. Quod omnino fieri in virtute obediencie prohibemus. Et si alicubi factum est precipimus eisdem ecclesiis restitui cum fructibus deductis expensis perceptis. et si forte ecclesia cuius possessio fuerat ad nichilum redacta est vel destructa ita quod restaurari non potest. inter vicinas ecciesias

  1. Udfyldes efter Vulgata (Job 14, 1.) saaledes: homo natus de muliere breve vivens tempus repletur multis miseriis.