Side:Norges gamle Love indtil 1387 Bd. 1 450.jpg

Fra Wikikilden
Denne siden er korrekturlest
450 Retterböder
8.

Cardinal Vilhelms Forordning om den norske Kirkes Rettigheder.

16de August 1247.

A. Den latinske Text.

Efter Arne Magnussöns egenhændige Afskrift i de bartholinske Samlinger Tom. 4. (E.) S. 370. Aftrykt hos Torkelin (Dipl. II. S. 28, 29).

Privilegium Wilhelmi Sabiensis.

Wilhelmus miseracione diuina Sabinensis episcopus. apostolice sedis legatus. uniuersis Christi fidelibus presentes literas inspecturis salutem in nomine Iesu Christi. Eum in Norwegia legacionis officio fungeremur propter verbum dei et coronacionem regis. conuocatis archiepiscopo. et suffraganeis eius. qui vocari poterant. et aliis prelatis et clericis. nec non baronibus regni. multas habuimus predicaciones pubticas et colloquia multa cum rege et omnibus supradictis. et de multis capitulis tractatum fuit inter nos et eciam disputatum. Consideratis autem omnibus. inuenimus ecclesiam regni Norwegie in plena quieta et pacifica liberlate iurisdiccionis omnium causarum spiritualium. inter quoscunque questio verteretur et omnium clericorum. siue spiritualiter siue temporaliter. ex delicto vel quasi. ex contractu vel quasi. contra ipsos questio moueretur. Similiter ius patronatus in omnibus ecclesiis et capellis inuenimus predictam ecclesiam regni Norwegie libere et integre ac pacifice possidere. exceptis tribus capellis. de quibus questio erat inter reginam Norwegie et episcopum Stawangrensem. super quibus coram nobis sic transactum et concordatum fuit. ut regina in vita sua et filii eius post eam habeant ius patronatus in eis. sed nullatenus transeat ad nepotes. sed ad episcopum et ecclesiam Stawangrensem integre et libere revertatur. quia et tempore transaccionis erat ecclesia et episcopus Stawangrensis in eius possessione libera et quieta. Elecciones quocque episcoporum et omnium prelatorum libere inuenimus fieri nullis requisitis laicis. sed per solos clericos ad quos ius eligendi secundum iura canonica pertinebat. Unde super hiis omnibus in predicacione publica monuimus uniuersum populum coram rege et archiepiscopo et episcopis et aliis prelatis regni quod si quis haberet aliquid agere contra archiepiscopum. recursum habeat ad dominum papam vel eius legatum. si autem contra episcopnm. archiepiscopo conqueratur. si vero contra clericum. adeat dyocesanum ipsius. Si vero layco moveatur questio de spirituali causa. apud dyocesanum episcopum conqueratur. Ceterum si de causa temporali fuerit contra laicum questio. siue laycus siue clericus conqueratur. apud dominum regem vel eius iudices suam iusticiam prosequatur. Porro si quis contempto iudice et iudicio ut supra dictum est alterius possessionem rei immobilis seu iuris auctoritate propria et voluntate attemptaverit ingredi violenter. nouerit se