Side:Norges gamle Love indtil 1387 Bd. 1 441.jpg

Fra Wikikilden
Denne siden er korrekturlest
og Forordninger. 441

matri et domine tue humiliter obedire. Ecce frater in Christo tarissime inter multa alia hec sunt pallii. ista sunt sacerdocii. que omnia facile Christo adjuuante adimplere poteris. si virtutum omnium magistram caritatem et humilitatem habueris. et quod foris habere ostenderis. intus habebis. Decernimus ergo. ut nulli omnino hominum liceat eandem ecclesiam temere perturbere vel eins possessiones auferre vel ablatas retinere. minuere. seu quibuslibet vexacionibus fatigare. sed illibata omnia et integra conseruentur. eorum. pro quorum gubernacione et sustentacione concessa sunt. usibus omnimodis profutura. salua sedis apostolice auctoritate. Si qua igitur in futurum ecclesiastica secularisue persona hanc nostre constitucionis paginam sciens. contra eam temere venire temptaverit. secundo terciove commonita. nisi presumpcionem suam congrua satisfaccione correxerit. potestate honorisque sui dignitate careat reamque se diuino iudicio existere de perpetrata iniquitate cognoscat. et a sacratissimo corpore et sanguine dei et domini redemptoris nostri Iesu Christi aliena fiat. atque in extremo examine districte ulcioni subjaceat. Cunctis autem eidem loco sua iura seruantibus sit pax domini nostri Iesu Christi. quatinus et hic fructum bone accionis percipiant. et aput districtum iudicem premia eterne pacis inueniant Amen. Amen.

Ego Anastasius catholice ecclesie episcopus.
Ego Inarus[1] Tusculanus episcopus.
Ego Nicolaus Albanensis episcopus.
Ego Hugo Hostiensis episcopus.
Ego Cencius Portuen. et s. Rufine episcopus.
Ego Gregorius Sabinensis episcopus.
Ego Guido presbyter card. tit. sancti Grisogoni.[2]
Ego Manfredus presbyter card. tit. sancte Sauine.[3]
Ego Aribertus presbyter card. tit. sancte Anastasie.
Ego Ascaldus[4] presbyter card. tit. sancte Prisce.
Ego Iohannes presbyter card. sanctorum Ioh. et [Pauli] tit. Pamachii.
Ego Henricus presbyter card. tit. sanctorum Nerei et Achillei.
Ego Guido. diaconus card. sancte Marie in Porticu.
Ego Iohannes diac. card. sanctorum Gergii[5] et Bacchi.
Ego Odo diac. card. s. Nicolai in carcere Tulliano.

Datum Lat. per manum Rolandi. sancte Romane ecclesie presbyteri cardinalis et cancellarii …[6] decembris indiccione .iij. incarnacionis dominice anno .mcliiij. pontificatus vero domini Anastasii pape .iiij. anno .ij.

  1. corr. Ymarus. Arne Magnussöns Rettelse.
  2. corr. Crysog. A. M.
  3. sabine A. M.
  4. aftaldus vel ast A. M.
  5. corr.Sergii. A. M.
  6. Dette Sted maa have været utydeligt i Originalen. Arne M. og efter ham Thorkelin udfylder [ … kal.], hvorved Udstedelsesdagen bliver mellem 14de og 30te November.