Hopp til innhold

Side:Biskop Jens Nilssøns visitatsbøger.djvu/546

Fra Wikikilden
Denne siden er korrekturlest
338

Fra Huidesiø til Sillegiord 2 mijll.

Fra Sillegiord til Heiderdall offuer Grunningsdall 3½ mijll. Saa therfra til Seude 2 mijll. Saa til Sandsuer.


Venerandis viris Dominis pastoribus ecclesiarum in prouincia Thelemarcica, et aliarum, quæ hic infra scriptæ sunt, Joannes Nicolai Asloensis & Hammarensis dioecesium superintendens. S. D.


Ecclesias vestras inspecturus, fratres & amicj charissimi, ordinem, quo in itinere progrediar, vobis breuiter his literis significandum duxi. Primum igitur die Martis Calend. Julij hinc ad Lider me conferam vbi ipso die visitationis Mariæ sacris interesse, Deo votis annuente, decreui: Inde die Jouis ad Modem, vbi die Veneris: Die vero Saturni ad Sigdal, vbi die Solis 6. videlicet Julij: Inde die Lunæ ad Flesckeberg, vbi die Martis habebitur concio. Inde eodem die ad Rollaug, vbi die Mercurij, vnde die Jouis ad Tindsdal ibi die Veneris, vnde mox à concione quàm ocyssimè rectà ad pastoralem curiam Vennie contendam. Quo cum die sequente peruenero parochianos ibidem die Dominico 13o prædictj mensis sum salutaturus. Inde die Lunæ ad Lauerdal, ibi die Martis: vnde die Mercurij ad Fyrisdal, ibi die Jouis. Porrò die Veneris ad Huidesiø, vbi die Saturnj: atque eodem die ad Sillegiord, vbi die Solis 20. Vnde die Lunæ ad Hierdal, ibi die Martis; vnde die Mercurij ad Heiderdal, vbi die Jouis: mox inde à concione ad Seude, vbi die Veneris, atque inde die Saturni ad Sandsuer, vbi die Solis 27. mensis eiusdem, atque inde die Lunæ ad Eger, vbi die Martis: Vnde die Mercurij ad Ascke vbi die Jouis concionandum, vnde sacris peractis domum mihi, Deo propicio, redeundum est. Rogo autem peramanter & officiose vos omnes & singulos, vt id quod officij vestri ratio postulat fideliter exequamini rectè nimirum atque inculpatè docendo et viuendo, vtque non minus vosmetipsos quam auditores vestros ad veram pietatem & obedientiam erga Deum & verbi diuinj ministerium, declarandam, serijs ádmonitionibus exuscitetis. Cumque nihil mihi perinde in votis sit, quàm vt breui temporis intercapedine visitatio hæc absoluatur, necesse est vt non modo equi cum ephippijs, verum etiam cymbæ, vbi traiectione opus est, in procinctu habeantur, ne huiusmodi adminiculis destitutus la