Hopp til innhold

Side:Biskop Jens Nilssøns visitatsbøger.djvu/51

Fra Wikikilden
Denne siden er korrekturlest
LI

cuique præscripsit, qui item pro immensa et inexhausta bonitate ac misericordia, nostri euram indefessam gerit. Est pater noster cælestis, qui nos στοργῇ infinitis partibus ardentiore quàm vlla mater etiam φιλοστοργωτάτη infantem vteri sui tenerrimum complectitur. Quem suum nostri amorem non modo in creatione, gubernatione, conseruatione, sustentatione, voluntatis suæ propriæ reuelatione, sed maximè missione filij vnigeniti in carnem et alijs donis et beneficijs spiritualibus et corporalibus abundé declarauit in diesque declarat. Quod cum ita sit, non dubium est ob emolumenta certa ita factum esse. Vixit coniunx suauissima, et ante matrimonium, et postquam fœdus id connubij sanctissimum inijt, in timore Dei, humilitate, patientia, inuocatione assidua, exercitia pietatis publica et priuata nunquam intermissa sunt, obedientiæ parentibus et marito debitæ nihil usquam decessit, adfuit modestia, adfuit grauitas morum suauitate temperata, amoris ac fidei coniugalis semper memor, laborum, molestiarum, curarum (quæ non paucæ œconomiam administrantibus hoc præsertim infelici ac infido operarum seculo sese ingerunt) fidem simul ac sedulam se sociam declarauit, in rebus tristibus solatium præsentissinum extitit, in dubijs et perplexis consilium tutissimum ac promptissimum, quin adiutorium diuinum præstitit. Post varios vocationis labores exantlatos voluit Deus in hoc partus opere vt verè admirando ita longè difficillimo, eam miro spiritus sui sancti robore firmatam, superato agone acerrimo, præcipuarum virtutum vt viuæ et exporrectæ in filium Dei verum omnium propiciatorium fiduciæ, inuocationis ardentissimæ, patientiæ admirandæ, perseuerantiæ singularis insigne exemplum omnibus esse, quod imitentur, atque ita densum huius vitæ miserijs, aduersitatibus periculis exemptam, æternæ vitæ bonis inæstimabilibus, diuina luce, sapientia, iusticia et gaudijs veris, sinceris, perfectis, perpetuis cumulari. Quis igitur Deo patri nostro clementissimo ita visum est, decessus hic felicissimus et lætissimus habendus est. Si diuinæ sapientiæ alius visus fuisset commodior, cum indubiè (vt inenarrabilis est bonitatis) concessisset. Eo igitur nos solemur, et consilium diuinum quo id ita factum est, grati recdamus, simulque ardentibus votis precemur Deum, vt is nobis etiam spiritu suo adesse, nos regere dignetur, vt cum hora nouissima aduenerit, vita fiducia et inuocatione ardenti in Christi sinum nos reclinare, eique spiritus nstros commendare possimus. Video quidem crucem hanc, præstantiæ tuæ, optime Domine Superintendens perquam acerbam esse: sed ea tamen non caret veris magnarum vtilitatum fructibus, vt ex verbo Dei liquet. Scio quoque virtutum earum, quibus ornabatur coniunx, summæ item animorum vestrorum coniunctionis memoriam persæpe recurrere, mœrorique ansam non exiguam præbere. Sit ea potius causa dolorem leniens, vel amouens etiam. Nullum vnquam voluntatum vestrarum vel tentillum auditum est dissidiolum. Voluit ea cùm in viuis hic ageret, vt maritus charissimum munia vocationis arduæ necessaria lætus obiret, ne remoram vllam negocijs publicis priuatisue expediundis cogitationes tristes obijcerent. Ita minimè dubium est animæ in manu Dei nunc agentis eandem omnino voluntatem esse, vt maritus superstes, nulla mœrore, nullis angoribus se maceret sui decessus causa: cui si impendantur, nihil prosint: impendenti vero obsint plurimum: sed multó magis diuinæ se voluntati reuerenter subijciat, tristiciam omnem remoueat, animum veris solatijs é verbo Dei petitis, amicorumque colloquiis suauibus recreet ac confirmet, quo sic commodius in vocatione sublimi, gloriæ Dei, ecclesiarum multarum saluti promouendæ, liberorum item suorum et amicorum vnicus necessarijs seruiat. Ab hac eius voluntate diuinæ omnino conformi, cui vota quoque accedunt reuerendi