Hopp til innhold

Side:Vidar 1887.pdf/439

Fra Wikikilden
Denne siden er ikke korrekturlest

435


— — — Sic Høyerus. Verbis perspicuis jam id pronuntiavit, cujus ante ipsum ne cogitationem quidam susceperant homines: jurisprudentiam nostram non esse debere appendicem exoticae cujusdam doctrinae sed in propriam et sibi convenientem artis formam redactam dignitati suae esse restituendam.

Hoc autem factu quam dictu erat difficilius. Tam igitur exigua vel potius nulla erant, quae huic studio illo tempore inservirent, adjumenta, ut Høyerus ipse in libro illo, ad cujus ductu dirigi voluit studia academica, nihil habeat, quod discipulis svadeat, nisi ut sedula lectione Norvegicum codicem cum Danico compararent et tunc in auxilium vocarent constitutiones posteriores indeque excerperent ea, quae codicibus vel derogarent vel eos supplerent. Neque latius patere hoc studium judicavit, quam ut universum academicum cursum biennio absolvere posset juris studiosus, si primo anno disciplinas ad philosophiam spectantes perscrutaret, secundo jurisprudentiae totum se daret.