85
tua est amplitudo, quaeque mea tenuitas, tanta familiaritate tanti viri non satis dignum, aliquis arbitratur, is me quoque non repugnante, adscribat ad suum illud judicium meam ipsius etiam sententiam, quum me meo modulo ac pede metiri noverim. Unica illa me afficis injuria, quod et vivendum et moriendum mihi sit ingrato neque me in fano et luco, mearum virium quicquam occurrit, quod ad referendam gratiam vel hilum conferre possit. Deum igitur supplicibus oro gemitibus, ut ipse largissime remuneretur, quid honoris, quidquid beneficiorum a R. T. Exc. in me et meos collatum. Ego piis precibus et grata observantia per omnem vitam eidem obstrictus et obaeratus ero. Pro affectu costae castae tuae, matronae honorandae, in filios et in filiolam meam singulari, quem strena admodum honorifica confirmare voluit, ago habeoque gratias singulares. Elaborabo vicissim, ut ipsius probitas abunde experiatur, gratissimum id mihi fuisse, et ad quaevis grata officia me promptissimum.
Pergite, patrone et matrona filiorum, et constantem in me et meos affectum conservate et paria a me et meis nunquam non exspectate.
Ad petitionem denique accedo tuam, vir celeberrime, et ex piscatu nostrate dono tibi mitto duo genera piscium (scombri jam non capiuntur, in autumno tui memor ero), semitonnam asellorum colore rubro et semitonnam salmonum sale probe conditorum, ut in annum et usque durare possint (utinam ad vos perveniant integri et illaesi) orans, velis boni consulere. Quas vero cuidam insigni nomine Andreae Svenonis Major, civi Christiano-Portuensi ad te deferendas tradidi. Deum omnipotentem supplicibus verbis veneror, ut R. T. Exc. quam diutissime servet incolumem una cum conjuge dilectissima, filio et filia lectissimis omnique benedictionum genere cumulatissime ornet et augeat. Valle, pastophorio Undalensi, die Urbani[1] Anno 1647.
R. T. Exc.
addictiss.
I. G. Gotzow.
- ↑ ɔ: die XXV. mens. Mai