mihi monumentum, haeret jugi memoria favoris per litteras mihi oblata largitas, neque spontaneam istam officiorum praesentationem aliunde proficisci mihi persvadere possum, quam ab animo in me propenso et exuberantia sinceri candoris. Quibus ego virtutibus tuis impulsus et certa spe ductus gratiae atque humanitatis tuae ad Magn. T. hunc hominem Petrum Andreæ allegare ausus sum, ut esset, in quo clementia tua se exsereret. Est hic vir integer vitae, in obeundis negotiis singulari industria et fide, cui amicorum commendatione persvasus sororem meam in matrimonium dedi. Fixitque ille sedem suam ac domicilium Nestvediae, propinquo nobis oppido, et mercaturam exercere coepit. Sed quum praefecti et scribae officio hactenus functum novo isti et insolito vitae generi imparem esse videam, lubentem et me instigantem ad vos mittere volui, exiguis his literis instructum, quibus favoris et benignitatis tuae aliquod expeterem documentum. Itaque quanto possum opere perque genium illibatae tuae virtuti et humanitati te obtestor, Heros inclute, ut gratiam hanc mihi gratificeris, et affinem hunc meum in aliqva avoris tui parte colloces, ac si eo se demittit adfectus in me tuus, alicui apud vos officio eum praefici allabores, neque indignum neque inhabilem futurum, modo Magn. T. illi opitulatum iri non deneget. Ego certe jam ante M. T. ad summa obstrictus, in id ero totus, ut gratae mentis obseqvia M. T. devota, publico propediem indicio declarem: M. T. submisse precatus, ut audaci huic scriptioni veniam et mihi favorem suum porro largiatur. Bene ac feliciter illustrem T. Magn. valere et Regno nobisque diutissime superesse ex animo voveo.
- Sorae XI die Octobr. A. 1632.
Ill. T. Magn. devotiss. Joannes
Lauremberg.
Illustri ac Magnifico Viro Dn. Joanni de Bielke, Regni Norvagici Cancellario et Domino meo honoratiss.
Ex archetypo, in bibl. Reg. Hauniensi servato, quod mecum communicavit Chr. Bruun, V. Cl.