L. B. S.
Haecce satyra primum edita est anno 1636. In schedis quibusdam Langebekianis, quae illustrissimi Suhmii auspiciis publici juris factæ sunt, legitur sane, (»Samlinger« I, 3, p. 174) jam a. 1630 poema nostrum esse impressum, sed quum nec ullum talis editionis exstet vestigium, nec alibi ejusdem mentio fiat, me judice, credendum est, aut Langebekii calamum aut typographi manum erravisse. Quo vero loco princeps editio in lucem prodierit, ignoramus, sed cum clarissimo Langebekio officinam aut Sorae aut Hauniae quaerendam putaverim.
Post quinquaginta fere annorum intervallum Kilonii iterum edita est satyra Laurembergii a. 1685 cura Danielis Georgii Morhofii, professoris Kiloniensis satis noti. Addidit etiam praefationem Morhofius, quae quamquam ampullas sui seculi minime projiciat, tamen digna est, quae ab amicis poetae nostri perlegatur:
Petro Axenio
ICto, Philologo, Polyhistori
omnium elegantiarum viro
amico optimo
S. P. D.
D. G. Morhofius.
Cum in nuperis nundinis[1] una essemus, Axeni amicissime, de rebus literariis, ut saepe, sermones caedebamus. Neque mihi quicquam gratius illa συζητήσει accidere potest, qui Te novi virum omnibus artibus copiosum, qui etiam inter fori strepitus et taedia per orbem tamen literatum vigiles oculos circumferat et quicquid elegantiarum in omni studiorum genere occurrit, quicquid librorum praestantiorum in lucem editur, felicissima solertiâ indaget. Commodum tum Joannis Laurenbergii, Professoris Sorani, viri, dum viveret, clarissimi, injecta mentio fuit: cujus cum Te scripta, ut sane
- ↑ haud dubie nundinae celeberrimae, quae Kilonii in octavis trium regum celebrabantur.