Side:Norges gamle Love indtil 1387 Bd. 2 466.jpg

Fra Wikikilden
Denne siden er ikke korrekturlest

domini regis iudicium. uel eius exactorum cum mulcta pertinebunt. salua domino archiepiscopo in hoc casu competenti satisfactione ob sue precencie reuerenciam et honorem. Si uero dicti centum homines archiepiscopi alibi quam in prenominatis locis deliquerint tunc potest lesus reum non obstante fori excepcione sub quo maluerit regis uel prefati patris iudicio conuenire et mulcte pro talibus extorte medietas ad regem et medietas ad archiepiscopum pertinebit.

Itetn concessit quod sub prohibicione a se uel suis successoribus aut eorum exactoribus seu balliuis facta uel facienda super empcionibus uendicacionibus uel rebus de loco ad locum transferendis non intelligantur episcopi uel clerici uel eorum laici in eorum negocijs agendis specialiter constituti sine archiepiscopi assensu. dummodo regno uel necessitati rei publice mora super requisiscione episcoporum dispendium siue periculum euidens non generat in premissis.

Item concessit quod leceat domino archiepiscopo habere unum hominem qui cudat denarios prout litera sua super hoc confecta testatur.

Si autem super aliquo articulorum in eadem composicione contentorum contigerit dubitacionem aliquam suborriri ad declaracionem illius due persone ydonee una a rege prefato alia uero ab archiepiscopo uel suis successoribus eligantur que si demum super hoc nequiuerint concordare tertiam aduocandi ad id personam liberam habeant potestatem et ualeat quod ab eis vel duabus earum fuerit declaratum.

Hanc autem composicionem amicabilem inierunt sepe nominati dominus rex illustris et reuerendus pater arcbiepiscopus presentibus uenerabilibus patribus. episcopis. Andrea osloensi. Arnone stafangrensi. et istis baronibus regni domino Erlingo. domino Rognaldo. domino Andrea plyt. et domino Gautone de Tolgo. domirio Bernone Erlingi. domino Thoria Haquini. domino Audoeni(!) Hugleiki. et domino Vigleiko Odoeni. et canonicis nidrosiensis eiusdem capituli tunc procuratoribus dominis Siguato. Erlendo. Thorphinno. Odoeno. et aliorum capitulorum iuris prudentibus et discretis qui presentem composicionem ut perpetuum robur optineat firmitatis hinc inde iuramento uallauerunt renunciantes in hoc facto omni excepcioni doli mali fraudis actioni in factum et specialiter restitucioni in integrum et omnibus literis inter ipsos uel predecessores suos actenus quoad renunciata supra dicta habitis et obtentis et omnibus indulgencijs et priuilegijs apostolicis impetratis et impetrandis et omni alij remedio iuris canonici et ciuilis per que predicta composicio et finalis eoncordia posset impediri seu modo aliquo irritari. Forma autem iuramenti prestiti ex parte domini regis et regni principum talis est. Ego ponens manum meain super sacro sancta ewangelia hoc iuro per deum quod omnia que dominus meus rex Magnus sancte ecclesie concessit que in presenti composicione sunt nominata dominus Magnus seruabit et omnes sui successores et ego seruabo et omnes in statu meo successuri inperpetuum secundum