Side:Norges gamle Love indtil 1387 Bd. 2 465.jpg

Fra Wikikilden
Denne siden er ikke korrekturlest


Item concessit quod .xxx. lester farine mittantur ad Islandiam ex parte dicti archiepiscopi quando sibi uisum fuerit illis presertim temporibus quibus id patrie pacietur ubertas. Propter hoc in alijs rebus portandis licencia non negata.

Item concessit domino archiepiscopo vectigalia de una naui singulis annis de Islandia ad suam dyocesin ueniente.

Item concessit denuo et mandauit omnes peregrinos limina beati Olaui et dictarum ecclesiarum cathedralium in Norvegia visitantes deuocionis causa tam aduenas quam indigenas siue guerre tempus sit siue pacis in eundo et redeundo firma securitate potiri. Qui uero inuenti fuerint ipsos indebite molestare nisi forte aliquis uel aliqui exploratores esse presumantur et propter hec ipsos ad probacionem capi contingat iuxta quod culpa requirit per iudicem ecclesiasticum pena debita casti-guntur(!) et ad parandum(!) iudici ecclesiastico per regem et eius balliuos exactores si necesse fuerit compellantur.

Volens autem insuper predictus dominus rex ecclesiam Nidrosiensem ad huc amplioribus beneficijs quam huc usque habuerat suis temporibus honorare domino archiepiscopo et suis successoribus pro se et suis heredibus in perpetuum centum homines ab expedicionibus regijs et uocacionibus et a tractione nauium et specialiter de tributo quod uulgariter leidangr appellatur concessit liberos et immunes. ita quod quidam ex hijs centum qui scutilsueinar appellantur a predictis sint immunes eo modo quo homines regis esse solent et tempore composicionis facte habebant cum duabus alijs personis quas ipsi ad hoc de sua familia duxerint eligendas. ceteri uero cum secunda persona predicta gaudeant libertate.

Item cuilibet episcoporum videlicet asloensi. bergensi. stafangrensi. hamarensi secundum modum predictum concessit homines .xl. nisi forte domino regi arcbiepiscopo et episcopis propter grauem rei publice necessitatem uel regni defensionem uisum fuerit aliter expedire ad tempus. ita quod cessante necessitate seu defensione predicti homines tam episcoporum quam archiepiscopi eo ipso predicta gaudeant libertate.

Cuilibet etiam plebano dictorum episcopatuum siue in rure siue in ciuitatibus morentur concessit quod duabus personis de sua familia a dicto tributo quod vulgariter dicitur leidangr sicut liberi et unus familiarium quem sibi plebanus magis nouerit necessarium ab expedicionibus regijs sit quietus.

Item concessit quod si homines archiepiscopi centum predicti iniuriati fuerint sibi ad in uicem in curia uel nauibus scilicet propria cum duabus alijs uel comitatu dicti archiepiscopi exhistentes tunc iudicio ipsius archiepiscopi debent stare ab eo secundum quod culpa poposcerit et sibi uidebitur puniendi et ad ipsum in talibus casibus mulcta secundum leges patrie pro transgressoribus debita pertinebit nisi mortem uel memb rorum mutillacionem inuicem sibi uel alijs quod absit inferant in quibus casibus ad