Side:Norges gamle Love indtil 1387 Bd. 2 456.jpg

Fra Wikikilden
Denne siden er ikke korrekturlest

coronis regum Norwagie cum decedunt in signum subiectionis memorate ecclesie Nidrosiensis denegabat indebite observare et quibusdam aliis articulis materia questionis. demum post diversos super premissis processus habitos et tractatus mediantibus bonis viris prefatis quoque episcopis et prelatis ac canonicis eiusdem ecclesie Nidrosiensis nec non baronibus ipsius regni in hoc consentientibus, inter vos super hiis amicabilis compositio intervenit nostro super hoc beneplacito reservato prout in literis inde confectis dictique M[agni] regis et tuo ac eorumdem episcoporum et baronum sigillis signatis plenius continetur. nos itaque tuis supplicationibus inclinati compositionem ipsam sicut rite sine pravitate ac provide facta est ratam et gratam habentes illam auctoritate apostolica confirmamus et presentis scripti patrocinio communimus. ita tamen quod tunc demum huiusmodi confirmationis pagina robur obtineat cum prefatus rex infrascripta que in hiis adicienda et declaranda decernimus plene ratificaverit ac duxerit acceptanda. Videlicet quod si eumdem regem vel illos qui ei in regno Norwagie successerint manifeste contra huiusmodi compositionem venire contigerit et tu ac tui successores de consilio eorumdem suffraganeorum in Norwagia consistentium vel maioris partis ipsorum si forte omnes requiri nequiverint vel consentire recusaverint requisiti regem ipsum sive ipsius successores duxeritis requirendos ut pro eo quod compositionem ipsam non servaverint super hoc satisfaciant competenter idque ipsi denegaverint efficaciter adimplere. tu et ecclesia Nidrosiensis ius in electione et subiectione regis et regno[1] Norwagie quod ante compositionem huiusmodi habuistis recuperetis eo ipso et ad eum perveniatis statum in quo tempore huiusmodi compositionis eratis. tu vero et successores ac suffraganei tui si contra compositionem veneritis supradictam et eidem regi et suis successoribus satisfacere super hoc negaveritis debite requisiti a iure libertatis quod tibi in centum et eisdem suffraganeis in quadraginta hominibus idem rex concessit cadatis omnino compositione ipsa quoad alios articulos in suo robore nichilominus duratura. Si autem super aliquo articulorum in eadem compositione contentorum contigerit dubitationem aliquam suboriri. ad declarationem illius due persone ydonee videlicet una a rege prefato alia vero a te vel vestris successoribus eligantur que si demum super hoc nequiverint concordare tertiam advocandi ad id personam liberam habeant potestatem et valeat quod ab eis vel duabus earum fuerit declaratum. Quod si ex aliqua iusta causa oportuerit regi Norwagie qui pro tempore fuerit dari tutores seu etiam curatores et id per electionem fieri debuerit tu et successores tui unicam et primam vocem in electione tutorum et curatorum huiusmodi habeatis. In articulis quoque aliquibus in literis compositionis prefate contentis quedam declaranda quedam vero

  1. Maaskee rettere regni.