Side:Norges gamle Love indtil 1387 Bd. 1 443.jpg

Fra Wikikilden
Denne siden er korrekturlest
og Forordninger. 443

tradi nocentum. presens regnum sui preciosi sanguinis essusione consecrauit. eius cupiens. sicut in regno successor. sic et. in quantum vires suppetunt. adiutus a deo et ab eodem martyre. sic quoque virtutum imitator. quecunqne me vocaverit necessitas. tribulacio siue angustia. pro lege et iusticia tenenda. pro patria tamquam sancti Olaui possessione tuenda. diuina et eius tutus immunitate. ad certamen. ipso pro duce tamquam eius miles et in suis castris pugnaturus. intrepidus accedam. et si consistant aduersum me castra. non timebit cor meum. In perpetue quoque subieccionis testimonium. hoc pro me et pro omnibns meis catholicis successoribus priuilegium huic metropolitane ecclesie concedo et literis meis sigillatis confirmo. ut post vocacionem meam regale diadema et meum. quod hodierna die sacro altari in confirmacionem[1] offero. et omnium mihi succedencium. presenti delegetur ecclesie. Preterea in reuerenciam beati martyris. singulis annis presenti ecclesie unius nauis vectigalia concedimus. et .xxx. lest farine ad Islandiam transferendas. si huius prouincie paciatur ubertas. nec ab aliis eadem penitus excludatur licencia. His addimus. quod quicunque pecierit hanc ecclesiam oraturus vel eleemosynam oblaturus. tam aduene. quam indigene. etsi pacis integritas regna [non federet[2] sed dissensio distrahat. hii pacifice in pace suscipiantur et dimittantur. Quod si quis eis iniurias vel opere aut consilio fraude et finandis[3] vel aliis maligne moliatur aut rapinam arbitretur. in tali opere ante archiepiscopum vel canonicos sancti Olaui conuictum in perpetuum exulamus. et si hoc agens aut vulneretur aut mori detur. ei in cemiterio sepultura denegetur. nec debet pro eo vel regi vel parentibus magis quam pro latrone aliqua exhiberi satisfaccio. Preterea. sicut episcopalis ecclesia. et precipue hec metropolitana. ceteras dignitate precellit. ita decens est. ut qui in ea vel in eius cemiterio vel ictu vel sanguinis efsusione alteri iniuriando deliquerit. maiori plectatur pena. Unde super hoc iam determinatam vindictam et legibus confirmatam et annuo et confirmo. Sed quoniam regii interest officii semet ipsum bene viuendi speculum exhibere ceteris. et non soluere legem. sed implere. parui quidem est momenti hortari verbo.[4] quod non confirmatur exemplo. ammonitu vestro. reuerende pater Augustine. firmiter deo uouendo promittimus. quod de terris nostris et mansionibus plenas secundum deum amodo persoluemus decimas. Curiales qaoque stipendiales. in qno episcopatu certa[5] natale conuersati fuerint. de suis stipendiis episcopo ibidem constituto decimabunt. Quorum decime communiter per episcopos distribuentur. Si vero ipsi vocati fuerint dum stipendialiter regis adherent curie. in episcopali ecclesia debita erit eis sepultura. Preterea dignitates et priuilegia. huic ecclesie propter honorem pallii concessa et legibus confirmata. scilicet de augmento equorum. et de farina

  1. Saal. hos Arne M. og Langebek; confinacoem Bartholin.
  2. [ Saal. hos Bartholin; non sedet Arne M.; non sederet Langebek.
  3. Saal. i Afskrr.
  4. isbo Barth.
  5. Saal. hos Barth. og Langebek; circa Arne M.: maaskee circa.