Side:Norges gamle Love indtil 1387 Bd. 1 440.jpg

Fra Wikikilden
Denne siden er korrekturlest
440 Retterböder

fratrem nostrum Nicolaum Albanensem episcopum. exsecucioni mandauit. Qui ad partes illas accedens. sicut a suo patre familias acceperat in mandatis. talentum sibi creditum largitus est ad usuram. et tanquam fidelis seruus et prudens multiplicatum inde fructum studuit reportare. Inter cetera vero que illic ad laudem nominis dei et ministerii sui commendacionem impleuit. iuxta quod predictus antecessor noster ei preceperat. pallium fraternitati tue indulsit. Et ne de cetero prouincie Noruegie metropolitani possit eura deesse. commissam gubernacioni tue urbem Thrudensem eiusdem prouincie perpetuam metropolim ordinauit. et ei Asloensem. Hammarcopiensem. Bergenensem. Stawangriensem. insulas Orcades. insulas Suthraie.[1] insulas Islandensium et Grenelandie episcopatua. tanquam sue metropoli perpetuis temporibus constituit subiacere. et earum episcopatus sicut metropolitanis suis tibi tuisque successoribus obedire. Ne igitur ad violacionem constitucionis istius ulli umquam liceat aspirare. nos eam auctoritate apostolica confirmamus et presenti priuilegio communimus. statuentes ut Trudensis ciuitas perpetuis temporibus supradictarum urbium metropolis habeatur. et earum episcopi tam tibi quam tuis successoribus sicut metropolitanis obediant et de manu vestra consecracionis graciam sorciantur. Successores autem tui ad Romanum pontificem tantum recepturi donum consecracionis accedant. et ei simili modo et Romane ecclesie subiecti semper existant. Porro concesso tibi pallio pontificalis scilicet officii plenitudine. infra ecclesiam tantum ad sacra missarum sollempnia per uniuersam prouinciam tuam hiis solummodo diebus uti fraternitas tua debebit. qui inferius leguntur inscripti. natiuitate domini. epiphania. cena domini. resurreccione. ascensione. pentecostes. in sollempnitatibus sancte dei genitricis semperque virginis Marie. in natalicio beatorum apostolorum Petri et Pauli. in natiuitate sancti Iohannis baptiste. in festo beati Iohannis ewangeliste. (in) commemoracione omnium sanctorum. in consecracionibus ecclesiarum vel episcoporum. benediccionibus abbatum. ordinacionibus presbiterorum. in die dedicacionis ecclesie tue. ac festis sancte trinitatis et sancti Olaui. et anniuersario tue consecracionis die. Studeat ergo tua fraternitas. plenitudine tante dignitatis suscepta. ita strenue cuncta peragere. quatinus mornm tuorum ornamenta eidem valeant conuenire. Sit vita tua subditis exemplum. ut per eam agnoscant quid debeant appetere et quid cogantur vitare. Esto discrecione precipuus. cogitacione mundus. accione purus. discretus in silencio. utilia in verbo. Cure tibi sit magis hominibus prodesse quam preesse. Non in te potestatem ordinis sed equalitatem oportet pensare condicionis. Stude ne vita doctrinam destituat. nec rursum vite doctrina contradicat. Memento quia ars est arcium regimen animarum. Super omnia studium tibi sit. apostolice sedis decreta firmiter obsernare. eique tamquam

  1. I Afskr. Guthraie, men i Margen er med Arne M.s Haand tilföiet: corrig. Suthr. Nedenfor staaer ligeledes Gergii istf. Sergii, hvilket viser, at Bogstaverne G og S i Originalen have lignet hinanden, og af Afskriveren ere forvexlede.