Side:Aubert - Anton Martin Schweigaards Barndom og Ungdom.djvu/293

Fra Wikikilden
Denne siden er korrekturlest


In homine nihil est, quod ipsius vere nominari possit, præter liberum et absolutum volendi principium; quotiescunque enim aliquid aut agit, aut agere omittit, nihil ipsi tribuendum est, nisi ex libero arbitrio proficiscens consilium indeque secula virium aut exsertio aut cohibitio. Hinc quænam notio imputabilitati subjicienda sit, facile intelligitur, nam sive subjective sive objective concipitur, eam rationem semper continet inter agentem et actionem, ut agens libera causa censenda sit et actionis et consectariorum. Quæ igitur nullo modo ex voluntate agentis proficiscuntur, ea, etiam si viribus corporis humani effecta sint, accidentalia censenda sunt, et cum ceteris, quæ viribus naturæ externis eveniunt, comparanda.

Sed hæc notio, ita ut nunc exposita est, non nisi in disciplina morum applicari potest, et accuratius determinanda est, priusquam ad legem juridicam adhibeatur, et ratione conditionis et ratione modi imputabilitatis. Etenim in imputatione morali necesse est, agens aut actionis consectaria intellexerit, aut certe intelligere debuerit, idque in concreto sive ratione circumstantiarum illarum individualium, quibus actio nata est, imputabilitas autem juridica ad regulam generaliorem et lege certe aliqua ea parte determinandam se adstringit; unde fit, ut actiones, quae moraliter imputari nequeunt, juridice imputentur et contra; moraliter nimirum si vera causa libera sit, juridice si in eum casum venerit, quo lege, ad majorem securitatem obtinendam, ad fraudes, quæ aliter amoveri non possunt, evitandas, sive ex alia causa, quæ ad publicam et omnium salutem promovendam spectat, constitui debet, ut actio (tamquam culpa) alicui imputetur, quamvis fieri possit, ut non in singulis casibus quidquam admiserit, quod vere imputari possit.

Sic jure civili ex legis dispositione ex facto tertii sæpe obligatur is, qui aliquo nexu juridico cum eo junctus est, ad indemnitatem præstandam et damnum resarciendum, etsi nihil culpæ admiserit in persona eligenda, quin etiam interdum ad mulctam solvendam; sic in delictis ignorantiam juris non prodesse haud dubie contenditur, etiamsi evenire possit, ut illa ignorantia moraliter imputabilis non sit, quia pro individuali delinquentis statu eam juris et legum scientiam parare impossibile esset.

At quæritur, quamvis jus, ut nunc est, eam, quam monstravimus, inter imputationem moralem et juridicam admittat differentiam, num tamen juris ideæ conveniat; id quod haud dubie affirmandum est, nam sicut lex juridica omnia, quæ ad humanas actiones externas spectant, regula universali determinare debet, quatenus ante prævideri potest, summum humani generis finem tali institutione promoveri, sic ne in imputatione quidem exceptio facienda videtur, si probari posset imputabilitatem moralem in dijudicandis