Side:Aubert - Anton Martin Schweigaards Barndom og Ungdom.djvu/287

Fra Wikikilden
Denne siden er korrekturlest

penuria studium retardari progressumque impediri, quis est, qui neget? Est autem huic scholæ bibliotheca, neque ea sane admodum ampla verum tamen, ut nuperrime liberaliter instituta, præstantissimis omnis generis librorum referta; neque mathematico geographicuque apparatu destituta.

Longe autem pluris faciendum est, quod mihi contigit magister, quo humanior, liberalior doctiorque ne cogitatione quidem fingi posse videtur; qui cum integerrima morum sanctitate tam singularem conjungit docendi dexteritatem, ut utra utram magis admirere, ambiguas (sic); in quo cum humanitate severitas adeo permixta est et quasi confusa, ut quo justiorem hæc incutiat verecundiam, eo teneriorem amorem instillare illa deprehendatur. Nam cum omnem vitam fere hucusque in universitate Havniensis (sic) colendis literis juvenibusque instituendis impenderit, tanta nunc, quod sibi demandatum est, munere fungitur religione, ut non solum cura atque adhortationibus ad virtutem effingere enitatur eorum animos, qui ipsius tutelae concrediti sunt, verum, etiam ubi opus sit, suis opibus liberaliter adhibendis aliorum necessitatibus subvenire non dubitet. Cujus quidem in me tot ac tanta existunt merita et beneficia, ut dum justo præconio celebrare cupiam, ne minuam ac deteram, verear. Ceteri autem qui in hac scholæ docent – sunt enim quinque – ii, ut vel doctrina in suo quisque genere vel docendi successu minime contemnendi sunt, ita non præcipuam quandam laudem jure suo sibi assumere queunt, quippe quorum plerique non multis abhinc annis studiorum curriculum absolverunt, neque adeo iis jam annis sunt, ut egregii quidquam præstare possint.

Quæres autem, provideo (sic), cuinam literarum generi me sim daturus quasque vitæ rationes amplexurus; cui interrogationi, quid respondeam, dubius atque incertus pendeo: si quidem eam rem diu multumque animo sæpius agitavi, neque a me potui impetrare, ut certum inirem consilium. Sunt enim hic, sicut fere ubivis, tria disciplinarum genera, quorum unum certe, qui futuris prospicere velit, eligendum est; theologia, jurisprudentia, medicina. Nescio autem quod (sic) sit, cur theologiæ me numquam conciliare potuerim; quare ea utique abstinendum est, quippe ad quam, nisi qui ejus studio et amore fertur, accedere nefas habendum; medicina cultores suos haudquaquam auream spem concipere sinit, cum plures ferme sint candidati, quam qui promtum ac paratum locum exspectare possint – neque sane equidem id iam gravate, propterea quod, si unquam quadam animi propensione ad eam inclinabar, ea nunc voluntas refrixit si non exstincta est. Ita nihil reliquum esse videtur, nisi ut vafro juri operam navem, a quo etsi fortasse non