Side:Aubert - Anton Martin Schweigaards Barndom og Ungdom.djvu/286

Fra Wikikilden
Denne siden er korrekturlest


Ex matheseos autem studio, quod studiorum quasi caput esse supra jam memoravi, præterquam quod ad alendas firmandasque naturales mentis facultatis multum valet, multiplicemque tam usum quam voluptatem provectiori utique præbet, hoc quoque ad me commodum redundavit, quod ad dialectices metaphysicesque initia rite percipienda facilior via patuit; utpote ad quas hocce anno, nullo præeunte magistro, magna cum animi alacritate incubuerim. Præterea in elaborandis omnis generis thematibus haud paulum operæ consumsi, neque id omnino perdidisse mihi videor; qua exercitatione, si quidem accedit multa elegantium librorum lectio, nihil vel ad acuendum ingenium efficacius, neque[1] ad excitandum eum, qui animo cujusque natura insidet, pulchri justique sensum excitandum (sic) fructuosius cogitari potest. Ejus modi autem scriptiunculas latine componere a nostri temporis indole omnino abhorret; nam qui latine scribunt, cum orationis semper sollicitudine districti teneantur, rebus, quas sibi scribendas sumserint, vacuum, ut opus est, animum intendere nequeunt. Cujus rei ratione habita, patrio sermone longe sæpius, quam latino, si quid veritatis inquirendæ causa scribendum esset, usus sum; ita ut argumenta historica latine philosophica vernacule tractarem. Ceteris literarum disciplinis, etsi dispari successu studui, tamen non vana jactasse mihi videbor, si in nulla non progressus nec eos contemnendos me fecisse Tibi affirmavero; nisi forte earum numero Franco-Gallica lingua excipienda sit, ut cujus, modo ne legendi facilitas deperderetur, ceteram curam abjeci. Germanica autem lingua quamquam omni, ut fere fit, loquendi occasione ademta, ne oblivione obliteretur, non est, quod verear, cum, quae mihi olim ipsius fuit familiaritas, eam tam sedula lectione tuear conservemque, ut vix unus dies agatur, quin Germanice quid scriptum legam; propterea quod eæ sunt nostræ literaturæ angustiæ, ut non minima librorum pars ex ampla, ne dicam nimia, Germaniæ copia petenda sit. Neque facile apud nos reperitur, quin, modo ne ingenium habeat omnino rude atque incultum, ea Germanicorum literarum notitia instructus sit, qua, quidquid occurrat, legendo intelligat; haudquaquam a loquendi facultate ita paratus.

In præsidiis literariis, quibus me video cumulatum, non ultimo loco ponenda est hæc oportunitas, quod ad optimos fere quosque varii argumenti libros aditus liber patet; ex quo commodo, quantum utilitatis ad me pervenerit, dici vix potest. Licet enim legendi materies eum haud facile deficiat, qui literas graviter persequendi

desiderio flagret, elegantiorum tamen et accuratiorum librorum

  1. Over Linien staar: «vel».