Side:Aubert - Anton Martin Schweigaards Barndom og Ungdom.djvu/284

Fra Wikikilden
Denne siden er ikke korrekturlest

felicissimis conferenda, memorabile quidquam et scitu admodum dignum exhibeat, mimm non erat haud multa, quæ Tua scire interesset juvaretque, occurrere. Memor autem vulgaris sententiæ (quæ tamen, an de meis semper epistolis recte afferri possit, dubito) longissimas quasque literas gratissimas esse a re haud abfore arbitrabar, si quemdam, veluti latiorem exspatiandi campum mihi sumsero. Tum enim fore confidebam, ut et pristinum silentium harum literarum amplitudine, ne dicam loquacitate compensando Tecum rursus gratiam inirem et imago mei plenior justiorque cogitatione Tua effingeretur atque diutius lætiusque animo Tuo adhæreret, certe aliquamdiu obversaretur. Sicut mihi est persuasum, me, etiamsi justo plus de sorte mea studiorumque ratione dixisse Tibi fuero visus, ob ea, quæ jam supra sunt memorata, paratiorem facilioremque veniam esse impetraturum. – Sed ad rem transeamus.

Quadriennium fere interlapsum est, ex quo, relicta Frisia domoque Tua, patrium larem repetii, neque quidquam – quæ quidem optanda maxime et expetenda hominum sors mihi semper est visa – quod memoratu magnopere dignum sit, hoc temporis intervallo mihi accidit. Nam semestri domi transacto nuperrime tum institutæ Skiensis scholæ discipulum me exceptum fuisse, non ignoras, ubi tum, cum hæc scribebantur, agebam, tribus post mensibus in Universitatem abiturus.

Est sane, quod mireris, me, jam antea quibusdam disciplinis leviter imbutum et quasi tinctum, atque ea jam ætate – quippe vicesimum annum agentem – qua negligentius fere, modo citius ad eventum properare soleant, tres amplius annos in schola atque literarum vestibulo consumpsisse, præsertim si, a literarum studio me numquam abhorruise neque nunc abhorrere, memineris. Quam rem ingenii tarditati omnem tribuendam cenceas nolim, cum et multas et alias longe (sic) hujus moræ causas afferre liceat; ita, ut non turpi differendi temporis necessitate me tardatum, verum voluntate atque honesto remanendi concilio adductum adeundæ Academiæ terminum prolatasse Tibi patefiat. Namque cum hæc sit nostræ universitatis ratio, ut neminem, nisi qui antea severiori se examini subjecerit atque præcipuamm et linguarum et, quas vocant, scientiarum tirocinia posuerit, civem excipiat, fit, ut qui ingenium bene præparatum literarumque cultu quasi subactum et expolitum afferre cupiat, ei, etiamsi naturæ dotibus non fuerit destitutus, haud exiguum in literis temporis collocandum longaque more devoranda sit. Accedit his, quod, cum acri – neque enim est dissimulandum – eodem tamen honesto excellendi studio ardeam, neque quidquam magis horream, quam in turpem et indecoram mediocritatem detrusum, nihil egregii conari, ad nihil, quod ultra vulgaria assurgat, adspirare