Om Humanisten og Satirikeren Johan Lauremberg/9
JOANNIS LAUREMBERGII
SATYRA,
AD PRINCIPIS EDITIONIS FIDEM RECUSA.
L. B. S.
Haecce satyra primum edita est anno 1636. In schedis quibusdam Langebekianis, quae illustrissimi Suhmii auspiciis publici juris factae sunt, legitur sane, (»Samlinger« I, 3, p. 174) jam a. 1630 poema nostrum esse impressum, sed quum nec ullum talis editionis exstet vestigium, nec alibi ejusdem mentio fiat, me judice, credendum est, aut Langebekii calamum aut typographi manum erravisse. Quo vero loco princeps editio in lucem prodierit, ignoramus, sed cum clarissimo Langebekio officinam aut Sorae aut Hauniae quaerendam putaverim.
Post quinquaginta fere annorum intervallum Kilonii iterum edita est satyra Laurembergii a. 1685 cura Danielis Georgii Morhofii, professoris Kiloniensis satis noti. Addidit etiam praefationem Morhofius, quae quamquam ampullas sui seculi minime projiciat, tamen digna est, quae ab amicis poetae nostri perlegatur:
Petro Axenio
ICto, Philologo, Polyhistori
omnium elegantiarum viro
amico optimo
S. P. D.
D. G. Morhofius.
Cum in nuperis nundinis[1] una essemus, Axeni amicissime, de rebus literariis, ut saepe, sermones caedebamus. Neque mihi quicquam gratius illa συζητήσει accidere potest, qui Te novi virum omnibus artibus copiosum, qui etiam inter fori strepitus et taedia per orbem tamen literatum vigiles oculos circumferat et quicquid elegantiarum in omni studiorum genere occurrit, quicquid librorum praestantiorum in lucem editur, felicissima solertiâ indaget. Commodum tum Joannis Laurenbergii, Professoris Sorani, viri, dum viveret, clarissimi, injecta mentio fuit: cujus cum Te scripta, ut sane aequum est, magni facere ostenderes, protuli Tibi, quam e Dana vir pl. reverendus Martinus Herlovius, Praepositus Corsörensis[2] transmiserat Satyram ejus Latinam eique junctam de misero studiorum Academiae suoque statu querelam. E quibus ut ego mirificam voluptatem ceperam: qui e Satyris Saxonicâ linguâ scriptis et antiquae Satyrae genium spirantibus, horum jam imaginem animo conceperam: ita Tibi inspicienti ut Phidiae signum statim illa probata, et cum magnâ animi delectatione non perlecta, sed devorata. Convenit tam statim inter nos, ut typis recuderentur et in doctorum familiaritatem reducerentur bellissima illa carmina; quibus Tu nuptiales ejusdem autoris jambos, facetos sane et molliculos, quos ab amico acceperas addi voluisti. Tuo itaque amicissimo nomini haec inscribo. Te enim Veneri huic procum designandum mihi duxi, egregium formarum istarum spectatorem. Ad gustum tuum erunt hae deliciae, fatuo atque insipido palato non apponendae. Nam vel sale et aceto, quo ulcera sèculi tangit, ingenio salivam movet Satyra. Eruditis certe crambe haec vel centies recocta sapit. Rudes et inficeti homines abesse ab his sacris debent. — Nosti enim Graecum illud: ὄνῳ τὶς ἔλεγε μῦϑον, ὅδε τα ὦτα ἐκίνει Innoxiae, mansuetae, inermes sunt Musae: sed tamen et stylo interdum pugnant et Satyris, altius animo, quam sica ac telum, insessuris. Nihil vero hac Satyra in illa mordacitate suavius, nihil convenientius. Si tempora, quibus scripta est, cum nostris conferas, non est ovo ovum similius. Eadem agitur nunc, eadem surdis canitur fabula: eaedem Musis figuntur cruces ad potentiorum limina ejulantibus et veteres illas querelas ac naenias suas occentantibus. Si ornatum et vetba spectes, nihil tersius est aut latinius, nam unam alteramve voculam, quae auream aetatem non redolet, nihil moror. Cui enim in ferreo hoc et lutoso seculo verbum minus aureum non exciderit? Lapides potius nunc loqueretur Satyra, qui insanum hominum sinciput expugnent. Ego verò hoc sacrum tibi munus volo, δῶρον, ut videtur, ἄδωρον, quia non meum; sed affectu tamen et meum et tuum, imo et jure quodam meum, quod in lucem a me iterum protractum, quodque meum erga te affectum quomodocunque declaret. Itaque et adoptivo hoc officio tibi a me satisfactum et viri clarissimi Manibus, Te teste et in partem officii veniente, hoc monumento parentatum putabis. Vale. Dab. è Museo meo. Id. Mart. An. MDCLXXXV.
Quum, mortuo polyhistore Germanico, Operum ejus Poeticorum magnum, immo vastum corpus anno 1698 Henricus Muhlius Lubecae ederet, inter »adoptiva« Morhofii carmina tria illa Laurenbergii poemata denuo recusa sunt: Satyra, Querimonia, Jambi in nuptias Jo. Georgii Quirini, civis et oenopoli Hafniensis.
Nostro denique seculo Satyram et Querimoniam, dudum raro obvias, et jam, quamvis immerito, paene obliteratas, e tenebris protraxit clarissimus Jo. Mart. Lappenbergius, qui accuratissimae Saxonicarum Satyrarum quatuor editioni haec duo poemata Latina adjunxit, addito etiam commentario locupletissimo utilissimoque. Cuius autem editionis quum difficilior Norvegis ac Danis plerisque pateat aditus, opportunitate ea, quam obtulit hocce programma meum academicum, utendum esse ratus, satyram nostratium in usum denuo recudere constitui. Prodit igitur hujus poematis haecce Christianiensis editio, in editionum serie, quantum quidem sciam, quinta. Sperare mihi forsitan licuerit, editionem novissimam eadem doctorum virorum approbatione salutatum iri, qua satyra Laurenbergii hucusque semper gavisa sit.
Qvarto disquisitionis meae capite de Satyrae nostrae argumento et indole uberius disserui. Annotationes plusculas ipsi editioni addere cupientem prohibent temporis angustiae, festo, qvod Academia nostra in honorem Holbergii parat, intra paucos dies jam appropinquante.
- Scr. a. d. VI Cal. Dec. MDCCCLXXXIV.
Ludovicus Daae.
SATYRA,
Quâ rerum bonarum abusus, & vitia quædam nostri
seculi perstringuntur.
ANNO M. DC. XXXVI.
Ferre salem nequit, aut acris medicamen aceti,
Sed blando gaudet palpari leniter ungue.
Verbera promeritus, baculi si tangitur ictu,
Ejulat, insonti fundens convitia ligno.
At quibus integræ testis mens conscia vitæ est,
Pars hujus non sunt cartæ: scabiosa fricantur
Corda hîc mordaci pipere, & Satyræ sale multo.
JOAN. LAURENBERGIUS.
SOllicitas volvens mœsto sub pectore curas
Thespiadum Præses, Cirrhæi in vertice montis
Ordine dispositas jussit considere Divas:
Tum citharam projecit humi, laurumque capillis
5. Excussam lacerans, his vocibus ora resolvit:
Jam conclamatum penè est: jam nostra, Sorores
Aoniæ, è tenui dependet gloria filo:
Et per tot castè servatus secula nobis,
Pracipitem minitatur honos ac fama ruinam:
10. Ex quo Mœnaliam fuit ausus sumere buxum
Marsya, Chaoniasque fides tentare profanis
Insulsus Bavius digitis: dum dissona chordis
Vox stridet durum & miserabile. Cernitis ipsæ
Quanta cohors passim currat per compita, qui nec
15. Fonte Caballino tinxerunt labra, nec unquam
Fatidica in bifido viderunt somnia colle,
Se magnos gaudent tamen appellare Poëtas,
Et sese immerito titillant nomine vatum.
His, doctæ fuerant olim qua præmia fronti,
20. Per stolidum serpunt hederæ caput: innuba laurus
Obscœnam scabiem, & turpis tegit ulcera calvæ.
Heu quotnam piperi tunicas scombrisque datura
Carmina scribuntur, mediam replentia cartam
Immani titulo! Non persanabile cunctos
25. Hoc cacoëthes habet, gliscitque ea publica pestis
In mentes hominum, qui nil sine carmine felix
Nil faustum esse putant. Sine carmine, nemo Magister,
Nemo potest Doctor fieri. Cùm ducit amator
Formosam in thalamos nympham, si Carmina desint,
30. Nocte jacet totâ tenuis sine robore nervus,
Non magis arrecto quàm Nestoris hernia collo.
Carminibus dictis, generosa semina prolis
Sponsa capit; plebejæ animæ sine carmine surgunt.
Cùm moritur dives, mœstæ sociata cupresso
35. Sportula cartarum properat: lugubre viritim
Pullatâ servus currens in sindone carmen
Distribuit populo: cantata hæc nænia pellit
Eumenidas, Stygii obturans tria guttura monstri,
Nec sinit ut tristi damnetur spiritus Orco,
40. Tam longis numeris, tam crebro carmine tutus.
Nec Latias tantum Musas, queis Arma virumque
Pascuaque & segetes cecinit Maro, queîsque Tibullo
Delia, & inconstans Nasoni dicta Corynna est,
Grandisoni tentant vates. Jam scanditur Oeta
45. Doricus; epoto jampridem Tibride, docti
Turbantur latices Aganippidos Hippocrenes.
Et sacer llissi torrens, quem Græcia quondam
Ilimem, ac puráà manantem viderat undâ,
Sordidus & putris cœnosâ uligine torpet.
50. Quique thymo florens, cythisoque insignis Hymettus
Pindaricas saturavit apes, hinc stercora nostri
Hirsutasque legunt vepres, & oleta Poëtæ.
Scilicet & vastæ nuper trans æquora Balthes,
Oppositosque sinus Cimbrùm, Germana poësis,
55. Ire peregrinas audax dum tentat in oras,
Immites sensit Nereidas; æquore toto,
Et vento, & gravibus miserè jactata procellis,
Ilisa est scopulo, cœcis atque hæsit arenis,
Quà Mona aërios tollit cretacea cautes.
60. Navifragam, fractæque ratis vix membra tenentem
Excepit littus nudum: sed corpore toto
Friget adhuc, redoletque picem, pinguesque rudentes,
Sentinamque gravem: liquidam vox rauca mephitim
Spirat, inestque olidis, biberat quam, nautea rythmis.
65. Quantis torminibus bilis mihi concutit alvum,
Quotque ciet vomitus, cùm tales haurio versus,
Incautâve manu tango! Meminisse, dolorem
Integrat, immensa pretium perijsse papyri,
Mercedemque virûm, prælo qui carmina formant,
70. Ficos & tumidas ano factura mariscas.
Quid reliquum fecit nobis? quid grandius ultrà
Barbaries inimica potest? Jam denique tædet
Plectrorum, citharæque pudet, si nulla laboris,
Nullaque nocturni referemus præmia olivi,
75. Quàm risum & sannam populi! Quin protinus artes
Expedis ignotas, miser ô Phœbe? utque deinceps
Felix esse queas, multoque superbus honore,
Discito adulari Divis, effingere vultus
Socraticos, magnoque cliens palpare patrono.
80. Deferre adsuescas mendacia: teque magistro
Innocuos carpat furtiva Calumnia mores:
Candorem lauda; sed cùm te sancta loqvutum
Audierit populus, mox solo teste salino,
Impleto dominas occultus proditor aures.
85. Dixerat hæc Phœbus: tacitæ sedêre sorores,
Attonitæque metu. Sed paullùm à sede levata
Urania, & lacrymis manantia lumina tergens,
Talia voce refert: Tibi non injusta doloris
Caussa sedet, meritasque, Pater, consurgis in iras.
90. Sed tamen & nostram fata infelicia sortem
Exagitant, instatque pari discrimine damnum.
Nam quota pars hominum nulli parsura labori
Calce indefesso nostri fastigia montis
Exsuperat? quis Castaliâ se mergit in undâ?
95. Quis curat, loculos non expletura capaces
Per studia, atque inopes animum excoluisse per artes?
Unus divitibus Pluti qui crescit in hortis
Flosculus, ambrosiam spirans, panacea malorum,
Nepenthes vitæ, Rosa Nobilis, unicus ille est,
100. Quem plebs, quem studio quærunt ardente Quirites,
Cui nocturna inhiat nostri vigilantia secli.
At qui Pieriis sollers spatietur in arvis,
Et flores carpat, quos tempe Heliconia gignunt,
Rara nimis turba est. Plures penetralia rupis
105. Gorgoneæ, & sacri subjissent intima collis,
Indocti nisi dextra ducis, recti inscia callis,
Et sese regere ignari, puerilibus annis
Incautam secum raperet per devia pubem.
Nec tamen hinc animis antiquum dogma regendis,
110. Quod tenuêre patres, penitus discedere jussum est:
Nec disciplina exsilio est damnata: supersunt
Pristina Eleutheria, & multis imitabile ludis
Cecropium sua monstrat adhuc simulacra Lycéum.
At quantæ pueros pestes, quæ probra juventam
115. Exercent! quot sese ostendunt monstra scholarum,
Queîs ordo omnis abest, ubi res clamore potenti
Tantum agitur! Soles Petulanria cœca serenos
Occupat, inducias libris, nulla otia præbent
Nequitiæ. Si trux aquilo, aut nimbosus Orion,
120. Horâ post pultes & salsamenta secundâ
Traxerit in classem, oblitos quid lectio poscat,
Et Styga jurantes, permistum murmure planctum,
Atque indistinctos confusâ voce susurros
Perculsæ capiunt aures: examina credas
125. Crabronum, aut vespas ad pabula fœda ruentes:
Mitior in magno strepitus furit amphitheatro,
Cursori cùm turba favet. Qui gutture vincit
Stentora, vimineos majori robore fasces
Qui vibrare potest, tantoque tonare tumultu,
130. Quanto percussis incudibus æra resultant,
Cùm pelvim fingit furvus faber, ille brabéum
Promeruit. Nam quid didicit, nisi tendere virgam,
Nuper & acceptas cum fœnore reddere plagas,
Orbilius, barbâ referens & voce capellam?
135. Nempè horum huc ferulæ tendunt, ut verbere multo
Perfossas ingressa nates Sapientia, stultum
Ad cerebrum curvâ per colum ambage feratur.
Unde ferant pretium, fulgentem divite censu
Suggestum, & decimis onerata altaria, dotem
140. Ancillæ, cujus thalamo parapherna parantur
Sacra toga, & duplicis consponsa opulentia templi.
Aut viduâ jaceant spondâ, nubantque Sibyllæ,
Cui semper madido dependet stiria naso,
Cui secreta tegunt fugitivos scrinia dentes,
145. Perpetua & tussis gingivam nudat inermem.
Tum rixæ, & tristi surgunt his jurgia lecto,
Si lateri parcant, nec, quantum prurit, anhelent
In cute rugosâ, & lascive pellis hiatu.
Hæc fortuna manet viles sine stemmate lumbos,
150. Quos operit cento, & tunice velamina nigræ,
Quos lac maternum suxisse, penuria adegit:
At quos nascentes contexit purpura, quosque
Thaide nutritos adnatis mille colonis
Et totidem vernis dives Lucina beavit;
155. Hi primis Eponam discunt jurare sub annis,
Præsepesque animo, ac pinguem meditantur avenam,
Fulmineumque, decus lateri qui pendeat, ensem,
Et telum assatos missurum ad prandia turdos.
160. Inde, juventutis primæ cùm venerit ætas,
Ac, preter libros, validum ferre omnia robur;
Exoptata diu, votisque petita secundis,
Quadrupedante ruunt alacres ad Equilia cursu.
Tum demum genere hoc, & tanto sanguine digni
Quod cives metuant. Stat flagro insignis & unco,
165. Cornipedesque suos, Musarum ignarus Equiso,
Insultare solo, & gressus glomerare superbos
Edocet, arguto præiens poppysmate saltus.
Pegasei fontes, Clariâque ê valle corymbi,
Et Pindi flores, & vatum insignia laurus,
170. Huic foricas redolent, vel quod Marrenna pepédit.
Sed lotii torrens, excretaque prandia pulcri
Bucephali, myrrham, stactenque & cinnama fragrant;
Dulcia jejuno confortativa cerebro,
Dum strigilim versat: dum titillatus adhinnit
175. Discipulus, fundens postica didactra magistro,
Artibus his Aurora favet, gratoque moratur
Intuitu, donec decimo campanula pulsu
Quassata ad piscem vocet intestina recentem,
Ad far candidulum, & puri carchesia zythi:
180. Cui pernæ cuneus, cui bima supernatet halex
In stomacho, languenti irritamenta palato.
Quod superest lucis, pugilis schola densa periti
Exhaurit: Gallus potiores abripit horas
Mirmillo, antiquo meliùs docturus, ad Orcum
185. Sternere subtilem, dignumque indagine callem.
Ridiculum est, homines populari occidere sicâ,
Aut stivâ costas, aut conto illidere calvam:
Impius hoc miles, vel prædo novit avarus,
Aurigæque leves, & filius Alphesibæi:
190. Artifice hîc opus est dextrâ, inconcessaque vulgo
Vis animi, studium longè sublimius optat.
Ingenti pretio, & multo sudore parandum est
Ut discas mactare viros, & triste cadaver
Carnifici fecisse manu. Tua gloria poscit,
195. Heroum ô sangvis, totas impendere vires,
Ut varias cædis species, & nomina discas,
Temporaque, & miros distorto corpore flexus:
Quis tenor insidiis habilis: quota linea guttur
Transfodiat, qualis pulmonem perforet ictus:
200. Ut cadat hesternus docto sub vulnere amicus,
Utque queas audax in fortem arcessere pugnam
Semideum socium, si quem tibi fecerit hostem
Liberiorve jocus, spretive injuria pocli.
Hinc verus tibi surget honos, & gloria major,
205. Quàm quos pro patriâ, pro relligionis avitæ
Vindiciis, dubii juvat ire in prœlia Martis.
Non hos conductus Manes laudare sacerdos
Venali tollet cæsos ad sidera lingvâ,
Proclamans populo, & lachrymosâ voce recensens
210. Bis senos proavorum atavos, abavûmque parentes,
Et longum à prisco deducens Teutone stemma:
Verum inhumata trahit Germanus viscera vultur,
Ossaque sangvineos sparsim disjecta per agros
A Jove putrescunt, non ullo condita busto.
215. Hoc apage; uberior laus & fortuna duello est:
Si valvas animæ infausto mucrone resolvit
Discipulus melior, conscripti in vestibus atris
Heroës proceresque, & tristis turba Dearum,
Inferias ducent, & Mausoléa parabunt:
220. Egregium in tumbâ facinus leget invida tantæ
Posteritas laudi; similesque viriliter ausus
Moliri, seros accendet fama nepotes.
Quamprimum gelidas generosa reliquerit umbra
Corporis exuvias, non illam lintre profano
225. Portitor, assuetum timidus deposcere naulum,
Excipiet, nec quâ vulgus deducitur alno;
Puppe sed auratâ, multoque nitente pyropo,
Cujus victrici fulgent carchesia lauru.
Cerberus Alciden ratus adventare, trifauces
230. Abscondet rictus; nullo prohibente capesses
Elysii silvas campi, sedesque beatas.
I nunc, & dubita raptis ex ansere pennis
Lethiferum præferre ensem, scissisque libellis
Florem ævi stabulo, & celebri donare palæstræ;
235. Fortis aqualiculum discas ut tundere opimi
Athleta, & sonet icta tuo seps ferrea pulsu
Tecta hirco, aut triplici pugnacis tergore tauri.
Interea tali dum fervet arena tumultu,
Dum certæ exercent juvenes preludia famæ:
240. Atque aliquis labrum, livens vibicibus, ungit,
Abstergitve genas, mistamque cruore salivam
Exspuit, excussum querens in pulvere dentem:
Impexus barbam, nullo comitante, magister
Ambulat ad cathedram, vacuá lecturus in aulâ,
245. Et stultas miser ad subsellia nuda figuras
Scripturus: quis enim Doctori commodet aurem
Plebejo atque inopi, & crassa atramenta cacanti?
Qui nil grande sonat; cui nunquam illustre verutum est
In manibus, nec quadrupedi dare novit habenas:
250. Sed cui multa latet tenui sub veste supellex,
Regula, & inflexum ducturus Circinus arcum,
Et qui nigra bipes dependat ad ilia gnomon,
Atque inscripta notis cerebrum turbantibus ingens
Membrana moles, & cretæ frusta bilibris.
255. Ille est qui radio tentat describere Mundum,
Et terras, tractusque Maris, peregrinaque regna,
Cùm tenebras habitet miser, angustosque penates,
Quorum nuda patet lentus per tecta Bootes,
Atque Helice; imbricibus ruptis descendit ab alto
260. Jupiter, irroratque arentes imbre libellos,
Et pluviâ sphæras, ccelestesque abluit orbes.
Hic tot myriadas, centenaque millia pingit
In tabulá, innumere numerum inventurus arenæ:
Sed pleni zyphrâ loculi vix quattuor asses
265. Inveniunt; fundo nummus suspirat in imo,
Et gemit è cistâ socias fugisse coronas.
Hæc sunt quæ nostrum, Præses Cyrrhæe, pudorem
Prostituunt, coguntque gravi succumbere fato:
Hinc laceræ pallæ Musis, hinc conche tumemus
270. Exiguâ, & macræ haurimus vix juscula mensæ.
Interea noster subrectas tollere christas
Hostis amat: bis mille flagellatoris iniqua
Bupodis arca tenet minas; ter dena talenta
Aurea prædonis conscribit penna telonæ:
275. Et quos fama viros, meritæ quos gloria laudis
Evehit ad superos, vitâ dum puriter actâ,
Et multo capiunt sua præmia digna labore,
Indignus sequitur cœtus: sese improba miscet
Turba probis: non hos cœlum, aut meus conscia terret.
280. Quin voto ac tabulis tardantia fata priorum
Anticipent, rapiantque augusti commoda census,
Quem Patrum pietas aris templisque dicavit,
Ut vitam hinc tolerent, & consolentur egeni
Fortunæ invidiam, viduisque penuria mœstis
285. Sit levior, pauperque habeat sua farra sacerdos:
Aut quos divinis consumpta laboribus ætas,
Jam rude donatos, merita otia quærere cogit:
At quinam has eleemosynas, reditusque sacratos
Abripiunt? qui sunt hi circum alvearia fuci?
290. Vix pudor effari patitur: Subsellia sartor
Summa tenet: post hunc inflatis spondula buccis,
Et tergum læsus thraso, fæmineusque satelles,
Et spretos calcans, Parnassi transfuga, libros.
Heroasque inter doctrinâ & laude celebres
295. Considet, ac valgis vix imperat otia plantis
Præsultor choragus: dextram spado claudit anhelus,
Qui loculis servans exsecta crepundia eburnis,
Et voce & facie jacturam prodit anili.
Vestam in marmoreo quondam curare camino
300. Doctus, & advectis ignem succendere silvis,
Vulcani genitor, primam spectabilis urnam
Concutit, ac relique reprehendit vota cathedræ:
Et nunc municipis rationes ponere villæ
Oeconomo mandat, nunc pontificalia lustrat
305. Prædia, distentam sancto numismate pellem,
Hibernosque boves referens, messemque beatam.
Quo tondente gravis concivi barba sonabat,
Jam canonas didicit, sacroque ex ordine tondet
Rura sua, & proprios, mercedem forficis, agros.
310. Sed ne forte putes, gratis hæc munera posci,
Aut segnem duci vitam, vacuamque labore:
Maximus his labor est, unctam curare culinam,
Et bibere à sextâ præfixi limitis haustum,
Quem ratis advexit peregrina, & opinio præfert
315. Indigenæ, quamquam puros à fece liquores
Ac minus insanos patrium despumet ahenum.
Stat comes huic prægnans ardente fidelia Baccho,
Quod transmisisti generoso è palmite, Rhene,
Poclorum Rex Rhene, tuas nisi Sequana vires
320. Enervet, consors furtivi factus honoris.
Hæc inter studia, & jam stratæ prœlia mensæ
Prœlia narrantur Regum, cædesque virorum:
Quæ fuerit victrix acies, quot Svecia turmas
Miserit in campos Germanûm; & quidquid avarus
325. E proprio finxit sibi bibliopola cerebro,
Ut solita in sancto vendat ludibria templo.
Adduntur passim tantarum obsonia rerum,
Probra in cœlicolas, dirarum immania plaustra,
Et servatricis renovata infamia mortis,
330. Diaque blasphæmis recrudescentia linguis
Vulnera, quæ valeant nugis adferre lepórem.
Sed leve id est, veniamque meret: nam more recepto
Sermonum appendix est, & mantissa loquendi,
Ejurare Deos: verborum hic flosculus, hæc est
335. Nusquam in rhethoricis descripta figura libellis.
Nulla fides modicè juranti. Si quis amicum
Ore pio affari tentet; nisi numina cuncta,
Et cœlum testes vocet, & penetralia Ditis,
Nî Phlegethonta imum supremis temperet astris,
340. Harpocrates elinguis erit, nec pluribus hiscet
Quàm mæna, aut captæ Cimbrorum in littore conchæ.
Septem Tisiphonas, & bis sex ora Megæræ,
Milleque Cerberei fauces & colla molossi,
Et quicquid pallens nunquam conspexit Avernus,
345. Hæc jurat, caligas qui nondum pusio sumpsit,
Et cui mollis adhuc animus dignosse negavit
Angues Eumenidum, aut recidivi pondera saxi:
At quos judicii gravitate peritior ætas
Imbuit, hi numerum ad digitos subducere norunt,
350. Quot piceas habeant Acherontis flumina guttas,
Quot crudo possint stabulari in viscere pestes,
Quot teneat Stygias Holsatica tonna cohortes,
Venturas votum, cùm cara sororcula fratri
Χαῖρ᾽ ait, aut neptem solatur avunculus ægram.
355. Sic juvat ad canonas devotam ducere vitam.
Sacratosque Deo curæ huic impendere nummos,
Ut tremat omento, pinguisque abdomine venter,
Viginti agricolas capiens, & jugera centum,
Hortosque & patrios promptus sorbere penates.
360. At nobis nemo tantum concedit agelli,
Quantum talpa fodit, quod mus aret, unica quantum
Brumali formica die consumere posset.
Non erat hæc mundo facies, cùm Roma videret
Augustum, dignum sublimi Cæsare nomen;
365. Cùm Mecænatem felicia secula ferrent:
Tunc comes ibat Honos, parilique pedissequa passu
Gloria tendebat doctas profitentibus artes:
Nec sole endromides adsutaque lena lacernæ
Segmentata auro, Sarranoque ebria succo,
370. Grande viro pretium spretâ Virtute ferebat:
Sed laudabatur simplex sine murice vestis,
Antiquam referens speciem, priscique figuram
Ostentans decoris; qualem Bœotia vidit,
Harmoniæ castas iret cùm Cadmus in ulnas.
375. Sartoris nunc dextra, novos effingere vultus
Ingeniosa, avidas consumit nocte lucernas,
Patribus ignotam capiant ut pallia formam,
Et nunquam visis generetur abolla figuris.
Aspice quàm longo cupiant procurrere lapsu
380. Ingentes caligæ, tenui ceu fistula cannâ
Pressantes lumbum: spretâ coxendice, fines
Ultra hepar renesque ferunt, victumque lienem:
In caligis jam corda sedent: jam subligar alas
Occupat, ad jugulum paullatim & guttura tendens.
385. Ac veluti lento graditur gangræna meatu.
Secretasque trahit vires, sic perpete nisu
Utrimque occultâ properat serpigine bracca,
Hinc truncam ad barbam, atque inde ad calcaria reptans.
Nec secus ac dubio certant de limite regni
390. Finitimi proceres, seque urgent ancipe ferro;
Sic sese alterno vicini Marte fatigant
Thorax & Caligæ. Vix septima labitur æstas,
Cùm dominos fasces, & regia sceptra tenebat
Augustus thorax: medii quà prominet umbo
395. Corporis, hos illi dederat victoria fines:
Mutavit sors cœca vices: jam Bracca triumphat,
Et victum, ac magnâ Thoracem parte minutum
Exuit imperio: triplex nec profuit ordo
Nodorum misero, aut ligularum exercitus ingens.
400. Sed fors tempus erit, sextæ post frigora brumæ
Cùm plures forfex impos effingere lusus,
Amissum trunco thoraci reddet honorem:
Cùm coxæ limbos reduces, atque ilia priscos
Accipient cinctus, rursusque abdomine laxo,
405. Liberiore pulex lætus saltabit in aulâ.
Rideat hæc aliquis. Sed bile tumentior atrâ,
Si faciem, & certâ dispostas lege capronas
Aspiciat, meritò clamet Melicerta, perisse
Frontem de rebus: quoniam frons nulla relicta est,
410. Aut cerni metuit, læso perfricta pudore.
Quid dicat Proculus, si de ciniflone reversum
A tergo videat Rufum, vel ponè sequatur?
Ornatam juret per Græca palatia Phrynen
Allectare viros: aut prisce ad mœnia Trojæ
415. Peltato prodire ex agmine Penthesileam:
Sic fluit ad scapulas ferro crispata calente
Mollicies cirri; tam docto pectine fulget
In centum coma fracta gradus, intextaque portat
Symbola secreti nimium pretiosa favoris.
420. At ne fors errans quisquam, plana omnia credat
Infra ventriculum, tenuemque abscondere rimam;
Discrimen sexus de podice fluctuat ensis,
Coccinaque impellit scabiosæ tegmina clunis:
Et lateri quondam suetus pendere sinistro,
425. Nec pavidus fusum sub Marte haurire cruorem,
Idem nunc olidi pulsans spiracula follis,
Haurit postico fugientem è carcere Caurum.
Ambulat ansatus per compita perque plateas
Penelopes sponsus: volucris consistere nescit
430. Pluma loco, & plumâ levius caput. Ecce sororem
Mittit in occursum lux prospera: mille salutum
Nuntia sublatus nudat calamistra galerus
Eminus: inflexo sinuantur brachia gibbo,
Indice fulgentem labris sistentia gemmam.
435. Longa pavimentum tunc radit linea; crebrò
Prolixos faciens plantâ strepitante decusses.
Quot melle ac dulci condîta papavere verba
Ore fluunt, toties, Tuus ô Galatéa minister,
Servitii promptus, seu Sol seu Sidera poscant
440. In malâ aut scapulis tremulum micat, alite palmâ,
Inque vicem palpat: toties curvatur in arcum,
Qualis Atlas nutat magna sub pondere molis,
Aut Luna ostendit redivivi cornua vultus.
O vanas hominum curas! ô tristia secla!
445. Europæ priscos corrumpit Gallia mores,
Et vitia ære gravi, multoque redempta periclo,
Fert reliquis terris, & cunctas fascinat oras.
Pristinus hinc decrescit Honos, & mascula virtus,
Atque animi fortes, invictaque robora bello:
450. Inque locum subeunt perjuria, fœda libido,
Fæminei comptus. Sint Gallica cuncta necesse est;
Verborum ampullæ, patriæque infarcta loquelæ
Gallica vox, non indigenis, non cognita civi:
Gallica luxuries, & Gallica corde simultas,
455. Et fraus, & levitas: in corpore Gallica vestis,
Et Galli ritus: mittit quoque Gallia spurcam
Contagem, insuetasque per arma duellica mortes.
Talia dum memorat commotâ percitabile
Urania, ad Phœbum devenit epistola, magnum
460. Descendisse virum ad superos, Venerique talentum,
Et mille in tabulis minas legasse Lyæo,
Atque obolos Musis quinos, ut voce sonorâ
Patricias laudes, & docta epicedia cantent.
Illæ, ne tanti ferrent dispendia lucri,
465. Currebant alacres celebrandi ad busta patroni.
- ↑ haud dubie nundinae celeberrimae, quae Kilonii in octavis trium regum celebrabantur.
- ↑ Herlovius ille (Morten Christensen Herlev) ab anno 1682 usque ad annum 1684 Crusisorae pastor erat, Arhusiae denique rector ecclesiae S. Clementis a. 1691 mortuus est. Vibergii Coll. ad historiam pastoralem Daniae I. p. 40. II. p. 249.