Anton Martin Schweigaards Dom om Andreas Høyer
Anton Martin Schweigaards Dom om Andreas Høyer.
Et Brudstykke af en latinsk Universitetstale.
Som bekjendt feirede vort Universitet indtil 1845 overensstemmende med, hvad der fremdeles finder Sted i Kjøbenhavn, to aarlige Høitider, Reformationsfesten (31te Oktober) og den regjerende Konges Fødselsdag. Der afholdtes ved disse Leiligheder latinske Taler, ligesom det var paalagt Professoren i Latin at udgive Programmer for Anledningerne. Da Carl Johans Fødselsdag (26de Januar) høitideligholdtes i 1837, var det den unge Lector juris Anton Martin Schweigaard, hvem det tilfaldt at holde Talen. Han gav i denne en Fremstilling af »vor theoretiske Jurisprudents’s Historie« (som det heder i Den Constitutionelle for 27de Januar s. A.) Talerens Søn, Hs. Excellence fhv. Statsminister Chr. Schweigaard har mellem Faderens Efterladenskaber fundet et Folioblad, paa den ene Side tæt beskrevet med Blyant, hvilket viser sig at være et Fragment af denne Tale. Hvad der saaledes tilfældigvis er reddet af denne, omhandler den bekjendte Jurist og Historiker Andreas Høyers Fortjenester af den dansk-norske Retsvidenskabs Udvikling, hvilke det just da maatte ligge nær at erindre. Den juridiske Embedsexamen, hvis Betydning for Retsstudiet og for Udviklingen af en oplyst og dygtig civil Embedsstand har været saa afgjørende, var som bekjendt just for hundrede Aar siden indført og det netop efter Andreas Høyers Initiativ.
Vi antage, at flere Læsere med Interesse ville modtage den lille Reliquie, som Hs. Excellence har stillet til Vidars Raadighed. Venner og Skjønnere af Latinen ville gjenfinde den Lethed i Brugen af den latinske Pen, som man kjender fra de Prøver, Professor L. M. B. Aubert har meddelt af Schweigaards Latinitet i sit interessante Skrift om dennes Barndom og Ungdom. Nogle Bagateller, hvoraf en nøieseende Filolog kunde tage Anstød, vilde naturligvis have været rettede, ifald det var en Renskrift og ikke et Blyantsudkast, der forelaa.
L. Daae.
Et sane etiam si nullum aliud sui monumentum reliquisset Høyerus, quam constitutionem illam de juridicis examinibus, cujus auctor fuit, optime de disciplina nostra meruisse censendus esset. Hac enim constitutione effectum est, ut cum antea in munere quovis irrepere possent homines rudes et imperiti, nunc nemo ad rem publicam admitteretur, nisi cujus peritia juris et legum explorata esset. Longe autem uberiores fructus tulisset haec institutio, si quod Høyero propositum fuit quodque legis verbis continetur, fideliter esset servatum. Sed et hic gratia potentiorum praevaluit, cum iis qui illustri loco orti essent, privatim examinari liceret, qvamvis lex illa omnium sortem aequalem esse voluit.
Longe autem latius patent Høyeri merita de juris prudentia nostra a contemtu revocanda. Primum medicae artis, deinde historiae studio addictus, sero tandem ad juris prudentiam transiit, praeterea non nostro sed Germanico sermone ab infantia usus est, qua lingua et praestantiora ipsius opera scripta sunt, cujusque colorem eum nunqvam deposuisse vel constitutiones ab ipso scriptae testantur. Mirum itaque non est eum de jure nostro libros ab omni parte absolutos et temporum vicissitudines victuros componere non potuisse. At alis viam monstravit et ingenii sui fervore praestantiorum discipulorum animos ita incendit et perfudit, ut per hodierna [?] efflorescerent semina, quae ipse sparserat nec potuit ad maturitatem perducere. Extat liber Latine ab Høyero compositus, qui inscribitur Idea jurisconsulti Danici. Primus in his terris juris encyclopaedia sive methodologia, quae ut miseram tunc temporis jurisprudentiae nostrae prae se fert speciem, ita sanum et justum auctoris sui ingenium docet. Non enim antea doctis hominibus persvasum fuit, nostram esse jurisprudentiam nisi juris Romani praeceptis superstructam et illustratam, contrarium docuit Høyerus, quem his in idea jurisconsulti loqventem inducimus[1].
— — — Sic Høyerus. Verbis perspicuis jam id pronuntiavit, cujus ante ipsum ne cogitationem quidam susceperant homines: jurisprudentiam nostram non esse debere appendicem exoticae cujusdam doctrinae sed in propriam et sibi convenientem artis formam redactam dignitati suae esse restituendam.
Hoc autem factu quam dictu erat difficilius. Tam igitur exigua vel potius nulla erant, quae huic studio illo tempore inservirent, adjumenta, ut Høyerus ipse in libro illo, ad cujus ductu dirigi voluit studia academica, nihil habeat, quod discipulis svadeat, nisi ut sedula lectione Norvegicum codicem cum Danico compararent et tunc in auxilium vocarent constitutiones posteriores indeque excerperent ea, quae codicibus vel derogarent vel eos supplerent. Neque latius patere hoc studium judicavit, quam ut universum academicum cursum biennio absolvere posset juris studiosus, si primo anno disciplinas ad philosophiam spectantes perscrutaret, secundo jurisprudentiae totum se daret.
- ↑ Citatet af Høyer udelades her. Dets Indhold fremgaar af Schweigaards Tale.